Latin
De Laudibus dei, Liber II, lines 2.1-2.43
Dracontius, Carmina 2.1-43
Not analysed yet
Omnipotens aeterne deus, fons auctor origo
inventor genitor nutritor rector amator
cunctorum quae mundus habet, quae celsa polorum,
quae caeli secreta tegunt produntque parumper,
sidereus quod ab axe globus super astra rotatur,
pendula quod tremula vibrant face sidera flammas
et stellae sub luce latent, sub nocte refulgent,
nuntius aurorae quod lucifer emicat ardens,
ut fugat astra poli, fugiturus lucis habenas,
quod calor est solis, quo splendet frigida luna
partita cum fratre vice sua tempora lustrans,
ne simul invadant mundum sine luce tenebrae
credaturque chaos spatio sub noctis adesse,
quod tu cum faceres mundum virtute negasti –
tu deus inspiras, ut sol auriga vocetur:
tu nobis, invicte deus, pietate medellam
inpendis, cui sancta salus medicamine nullo est,
quod species terrena parat languoris ad aestus.
spes hominum cernens et vota precantia complens
aspice deiectum, despectum tolle parumper
confessumque iuva, quem paenitet esse nocentem,
ut valeam narrare tuas hoc carmine laudes,
quas potero (nam nemo valet narrare creatus
vel modicum facientis opus), quod mens rea clamat
pectore contuso lacrimans et voce fideli;
obses sermo tuus nostro nam corde tenetur,
quo te promittis nimia pietate parentem.
EXPLICIT DRACONTII LIBER PRIMVS DE FABRICA MVNDI
ARGVMENTVM
hoc sequenti libello auctoris satisfactio continetur, qua omnipotenti deo
veniam petit, ne praecedenti carmine aliquid incautus errasset, dein
Theodosio iuniori Augusto precem defert, cur de triumphis illius eodem
opere tacuisset.
INCIPIT LIBER SECVNDVS DRACONTII SATISFACTIO PRO SE
(Eugenii recensionem nos iuxta Dracontii opus infra edemus)
EXPLICIT EIVSDEM DRACONTII LIBER SECVNDVS
INCIPIT MONOSTICHA RECAPITVLATIONIS SEPTEM DIERVM
Primus in orbe dies lucis primordia sumpsit,
alter splendifluis caelum firmavit in oris,
tertius undivagum mare dat cum germine terrae,
quartus habet Phoebum lunamque et sidera caeli,
quintus plumigeras volucres piscesque natantes,
sextus quadrupedes, reptans hominesque sagaces.