# Carmina 2.138-181

Dracontius, Carmina, Satisfactio, lines 2.138-2.181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/2.138

nubibus aggestis pluviae nix grando pruinae
gignuntur, vicibus igne vapore gelu.
sol dat temperies, species gratissima mundi,
cuncta creanda parans, cuncta creata fovens;
per quem fetat humus flores et messis aristas,
sole perustus ager putris harena iacet.
corpora sol reficit radiis et corpora vexat,
solibus alternis itque reditque salus.
omnia nec mala sunt nec sunt bona sidera caeli:
Lucifer hoc docuit, Sirius hoc monuit.
temperies caeli medium nec possidet orbem,
nam de quinque plagis vix habet ipsa duas.
quod caelum, quod terra, fretum, quod purior aer
non meruere simul, hoc homo quando habeat?
culpa mihi fuerat dominos reticere modestos
ignotumque mihi scribere vel dominum,
qualis et ingratos sequitur, qui mente profana,
cum dominum norunt, idola vana colunt.
Israhelitarum populum sic culpa tenebat,
quando deum oblitus flens vitulum coluit.
et tamen indulges veniam poscentibus, auctor,
si sceleris facti mens rea paeniteat.
te precor, omnipotens, te quem decet esse benignum,
quem non ulla iuvat ultio, sed venia,
aspis habet mortem, habet et medicamina serpens,
vipera saepe iuvat, vipera saepe nocet.
cerva salutaris pasto serpente medella est,
conficiunt pelluntque ipsa venena neces.
materia ferri simplex et noxia constat:
inpius inde nocet, rusticus inde placet.
ipsa parit gemmas pretiosos terra lapillos,
ipsa dat et vepres spinea ligna rosas.
delicias mortesque parat mare fluctibus altum
et generat pelagi concula divitias.
aera temperies auris vitalibus aptat,
quae corrupta dies corripit atque animas
diras vel placidas retinet natura volucres:
blanda columba avis est, aspera vultur avis.
nubibus aggestis pluviae nix grando pruina
gignuntur vicibus ordine lege poli.
sol dat temperies, species gratissima mundi,
cuncta creanda parans, cuncta creata fovens,
per quam fetat humus flores et messis aristas;
sole perustus ager putris arena iacet.

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
