Latin · Elegiac couplet
Satisfactio, lines 2.182-2.225
Dracontius, Carmina 2.182-225
Not analysed yet
corpora sol reficit radiis et corpora vexat,
solibus alternis itque reditque salus.
omnia nec mala sunt nec sunt bona sidera caeli:
Lucifer hoc docuit, Sirius hoc docuit.
temperies caeli medium nec possidet orbem,
nam de quinque plagis vix habet ipsa duas.
quod caelum, quod terra, fretum, quod purior aer
non meruere simul, hoc homo quando habet?
culpa mihi fuerat dominos reticere modestos
ignotumque mihi scribere nec dominum,
qualis et ingratos sequitur, qui mente profana,
cum dominum norint, idola vana colunt.
Israhelitarum populum sic culpa tenebat,
quando oblita deum plebs vitulum coluit
et tamen indulgens veniam poscentibus auctor
contulit et legem post mala facta dedit.
te precor, omnipotens, quem sat decet esse benignum
et quem nulla iuvat ultio, sed venia;
cuius sancta manus sustentat corda regentum
et plus inclinas mox ubicumque iubes:
te coram primum me carminis illius, ausu
quod male disposui, paenitet et fateor.
post te, summe deus, regi dominoque reus sum,
cuius ab imperio posco gemens veniam.
imperet armato pietas tua, prospera mandet
rex dominusque meus semper ubique pius:
nec mihi dissimilis quam quod solet esse catervis
sit pietate sua, sit bonus et placidus.
nam tua sunt quaecumque gerit quaecumque iubebit,
iudiciumque dei regia verba ferunt.
exorent haec pauca deum, qui mentis opertae
sensibus aetheriis condita vota videt.
ad te nunc, princeps, mea vela retorqueo supplex,
pectore mente rogans, voce manuque petens:
da dextram misero, veniam concede precanti,
tempore tam longo non decet ira pium.
nam qui inimicorum culpis veniale minaris,
captivosque tuos deliciis epulas –
puniat ut sit quod Christus, tu parcis iniquis,
vindice quo regnas, quo vigilante viges.
qui pereunt, bello soll moriuntur in hostes,
qui superest pugnae, vivat, ut ipse iubes.
captivus securus agit solusque rebellis
formidat mortem, praeda quieta sedet.