# Carmina 2.274-319

Dracontius, Carmina, Satisfactio, lines 2.274-2.319. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/2.274

rex inimicorum iugulis mucrone pepercit
David et hic sceleris certus adulter inest:
confessus facinus veniam pro clade meretur
noxius impune vel sine morte reus,
insuper et Salomon, eadem muliere creatus
quae scelus ammisit, munus honoris habet:
non fit Abessalon heres de coniuge natus,
sed sceleris fructus sceptra paterna tenet.
ecce quid impendit patri clementia parcens
ut sibi regna daret, haec daret et suboli.
ipse inimicorum Salomon non colla poposcit,
dum peteret dominum, sed sapientis opem:
extitit hic prudens, quia noluit esse cruentus,
pacificusque fuit consiliique tenax.
Stephanus ante alios lapidum sub grandine martyr
hostibus orabat sponte suis veniam;
haec bona simplicitas praestat ieiuna cruoris:
vir sine morte gerens nil habet ipse necis.
Caesar ubique potens hosti post bella pepercit
(et, quod erat peius, civis et hostis erat):
sponte facultatem redhibens reparavit honores,
inde vocatus abit, dignus honore, deus.
at si venator trepidans venabula ponat
territus et iaceat, mox perit ira cadens:
temnit praedo cibos, quos non facit ipse cadaver,
ac ferus ignoscit, ceu satis accipiat,
et dat prostrato veniam sine vulnere victor
ore verecundo deiciens oculos.
sic tua, regnator, non inpia frangitur ira,
cum confessus erit crimina gesta reus;
ignoscendo pius nobis imitare Tonantem,
qui indulget culpis et veniam tribuit.
principis inperium simile est ad regna superna,
ut canit ad populos pagina sancta dei,
sacrilegis referens caelestia iura catervis,
vinctus apostolica discipulante manu,
nonne dei praecepta iubent ne sol cadat intrans
irascente alio, ne malus extet homo?
rex inimicorum populis mucrone pepercit
David et sceleris certus adulter erat:
confessus facinus veniam pro clade meretur
noxius inpune vel sine morte reus,
insuper et Salomon eadem muliere creatus:
qui scelus admisit, munus honoris habet,
non fuit hic Salomon casta de coniuge natus,
sed sceleris fructus sceptra paterna tenet.

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
