# Carmina 2.301-342

Dracontius, Carmina, De Laudibus dei, Liber II, lines 2.301-2.342. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/2.301

mox quod factus erat nullo peccante creatus
peccavit, quid nos miseri de crimine nati?
principio nostrae peccator originis auctor
damnatur sub lege necis vel clade perenni.
continuat nobis similis, heu, poena manere,
nec similis nos culpa tenet: semel incidit ille
una lege reus, nos multis legibus error
contemptis retinet captivos sorte reatus.
cur non debuimus sortis peiora mereri,
quos peccatorum retinent tot milia vinctos?
illud praetereo, quod parvi pendimus omnes,
quod caelo tellure fretis atque aere toto,
ignibus aethereis et lumine dignior omni
est homo, quem libuit per se formare tonantem.
nam diversa dei solo sermone creantur:
illic iussor erat, nos autem operarius aptat.
addo, quod innumerae pestes mortale minantes
membrorum de parte sua dant saepe salutem.
vipera quid praestet cauda et cervice recisa,
quid serpens maculosa iuvet, medicina fatetur,
aspidis obliquae quid pinguia membra medantur,
informes ursi, fulvus leo, quid lupus audax.
et quodcumque malum vindex natura creavit,
miscuit optandam dira cum morte salutem.
quid? quod mortiferis animalibus induit auctor,
ut sentire queant: reddant sectantibus iras
et prorsus non sint non se videntibus hostes.
non pudet hoc homines? gens inportuna probamur
iustitiam retinente fera; pro dedecus ingens!
anguis agit ignarus opus, nos inproba turba,
quid nos? iustitiam noscentes temnimus actu
plectibili. 'at veniam ignorantia iure meretur,
forte sit et nobis haec excusatio certa.'
ne furtim noceant, angues quaeruntur in herba;
quaerimus inmites et per deserta leones,
ne gregibus sparsis vastent cultoribus agros;
sectatur venator aprum, cui retia figit,
vinea ne pereat sub morsu dentis adunci.
cervus ut occumbat: quaerit medicina medullas;
quid nocuit per rura lepus, quid damma vel hircus?
quos medicina iubet haec ut capiantur ad usus,
ut sub fraude cadant venantum aut ante molossos?

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
