Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber II, lines 2.386-2.434
Dracontius, Carmina 2.386-434
Not analysed yet
dextra novercalis iam natos mittit ad umbras,
ante mori genetrix quam nasci pignora cogit.
haec mala sufficerent: faciunt peiora nocentes.
mortua quin etiam non linquunt membra quieti,
sollicitant animas mortis iam lege quietas
cantibus infaustis, herbis atque arte nefanda
et responsa petunt tenebris de voce sepulcri.
excantavit agens animam maga nocte prophetae
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
fascibus 〈his〉 scelerum cur non graviora mereri
omnia debuimus, qui sic peccamus inique?
sol lux clara dies luna stellaeque micantes
vel quaecumque deo famulantur sidera magno
militia per clara poli vel pontus et aer
et tellus accepta dei praecepta reservant
ac devota pie per saecula mille morantur;
nec tam longa movet diversi temporis aetas,
ut legem servare negent aut tempora mutent
contra iura dei, contra praecepta tonantis.
splendet sole dies, illustrat Cynthia noctes
et quasi gemmatum distingunt sidera caelum.
aestuat undosum pelagus, ceu fluctibus astra
impetat, et terram spumis operire minatur,
nec tamen egreditur transgresso limite punctum:
in sua regna furens confringitur et redit in se
aestus et unda maris, 〈saevus〉 licet aequora tollat
ventus et insani feriant sub littora fluctus.
pendula caeruleum non audet scindere tellus
invasura fretum, tantum contenta moratur
tramite vincta suo, ripis mirantibus aequor
in cumulos montesque videns insurgere fluctus,
nec pavet invadi quae nil invadit ab undis.
est homo grande malum: legis transgressor et audax
criminis inventor, scelerum repertor et auctor.
inmemor auctoris, mortis dux, terminus aevi,
oblitusque sui, post trux inimicus et hostis
omnibus atque suus, solus sub tempore parvo
transgreditur praecepta dei; scelerata propago
nascitur: ex fonte sceleris genus omne meamus;
ex primo quicumque sumus nunc usque creati,
non pietas, non ira dei nos ulla coercet.
saecula quod fuerant transacta ad tempora Noe,
tit scelus adsiduum vel saeva piacula mundus
adderet et nullus hominum retineret honestum,
nec tamen ulla simul processit poena reorum:
inde rebellantum moles praesumpta gigantum
sacrilega cervice tumens, quodcumque volebat
aut poterat, sibi cuncta dabant, sua cuncta putabant
nil reputando deo, per quem valet omne, quod extat.