# Carmina 2.412-457

Dracontius, Carmina, Satisfactio, lines 2.412-2.457. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/2.412

numquid mox natas segetes viror armat aristis,
floribus aut genitis fructus inest subito?
novimus astra poli confectos perdere cursus
transactasque simul sic repetisse vias.
tempore luna suo crescit vel deficit orbe,
cuius ad aetatem plurima lege notant.
nam luna crescente fretum crementa resumit,
qua minuente polis est minor unda maris.
Cynthia dum crescit, fontes et flumina crescunt,
haec eadem minuunt, Cynthia dum minuit.
ipsa medulla latens observat cornua lunae,
observant lunae tecta cerebra globos.
sol oculus caeli radians fuscatur ab umbra
et tamen ad solitas itque reditque plagas,
ac recipit facies priscas lucesque resumit:
damna vel augmentum dant quae elementa ferunt.
te deus aspiciens effundere nolle cruorem,
ut sine peccato, non sine laude daret,
contulit absenti terrae pelagique triumphos:
Ansila testatur, Maurus ubique iacet.
quod pereunt hostes, regis fortuna vocatur;
quod pereunt populi, temporis ordo gerit.
omnia tempus agit, cum tempore cuncta creantur,
tempora sunt vitae, tempora mortis erunt.
sex sunt aetates hominum cuiusque senectae
et distincta tenent tempora quaeque sua.
numquid adulterii strepitus infantia simplex
vindicat aut fremitus pigra senecta gerit?
non catulastra gerit puerilia, non puer audet
attrectare tener Martia tela manu,
non furit in venerem nondum pubentibus annis
nec fetum partus femina reddit anus.
maturus tractat, gemit et tremebunda senectus
nescia fervoris vel levitatis inops.
numquid nata seges homines mox armat agrestes
floribus aut genitis fructus inest subito?
novimus astra poli confectos perdere cursus
transactasque simul sic repetisse vias.
tempore luna suo crescit vel deficit orbe,
cuius ad aetatem plurima saepe fiunt.
nam luna crescente fretum incrementa resumit,
qua minuente polis est minor unda maris.
Cynthia dum crescit, fontes et flumina crescunt
et minuuntur item, Cynthia dum minuit.
ipsa medulla latens observat cornua lunae,
servant et lunae tecta cerebra globos.

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
