Latin · Elegiac couplet
Satisfactio, lines 2.458-2.504
Dracontius, Carmina 2.458-504
Not analysed yet
sol oculus caeli radians fuscatur ab umbra
et tamen ad solitas itque reditque plagas.
accipiunt facies crispas lucemque resumunt
ordine cuncta suo sidera fixa polo.
damna vel augmenta rebus elementa dederunt:
alternant elementa vices et tempora mutant,
tempus habent noctes, tempus et ipse dies,
accipiunt augmenta dies noctesque vicissim,
amittunt cursus perpete lege poli.
tempora sunt florum, retinet sua tempora messis,
tempus et autumnum, tempus habet hiemes:
ver aestas autumnus hiems (redit annus in annum)
quattuor alternant tempora temporibus.
omnia cum redeant, homini sua non redit aetas,
sed velut acris avis sic fugitiva volat.
tempora sunt pacis vel tempora certa cruoris,
otia tempus habent militiaeque labor.
tempora gaudendi, sunt tempora certa dolendi,
tempora dant lucrum, tempora damna ferunt.
nubila tempus habent et tempora certa serenum,
tempora servare iussit et ipse deus.
horam quaesivit faciens miracula Christus,
horam speravit passio sancta crucis.
ut mi irascaris, qui sim dignior ira
tam magni regis iudicer esse tua?
quando per aetherias aquila volitante rapinas
praeda cibusque fuit passer hirundo picus?
quando fames rabidi quamvis ieiuna leonis
ut sit adoptavit faucibus esca lepus?
tempus habent noctes, tempus et ipse dies;
accipiunt augmenta dies noctesque vicissim
et minuunt cursus perpete lege poli.
tempora sic flores, retinent sic tempora messes
et cum lege redit vitis amoenus honor.
desunt reliqua.
devorat egregios ingenti corpore tauros,
et rapiunt aquilae membrida membra pedes.
dat semel iratus veniam post vulnera pardus
nec reduces morsus dat feritate pia.
despicit irasci pastoribus optima tigris,
despicit et talpas flammeus ore draco.
fulmina non feriunt reptantia gramina terris
nec modicas salices flamma trisulca cremat,
sed feriunt celsas pulsantes nubila cedros
et montes vastos proxima saxa polo.
sontes peccantes tantum sua culpa fatigat:
ecce etiam insontes noxia poena petit.