# Carmina 2.709-756

Dracontius, Carmina, De Laudibus dei, Liber II, lines 2.709-2.756. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.709
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/2.709

saepe verecundos faciunt nova gaudia vultus:
fructus honestatis datus est de ventre pudoris.
sic licet unius genitor post saecla creati
gentibus et populis tamen est pater unus origo.
omnis harena maris vel flammea sidera caeli
aequantur numero benedicti germinis, apte,
nam cui terra datur et caeli sancta parantur,
rectius aequatur geminis hinc inde elementis. –
Sarra socerque simul dominum petiere rogantes;
illa virum meruit stabilem post funera septem,
hic visum: fugiunt cum paupertate tenebrae
et gemino capit orbe diem reducesque sereno
lumine sunt acies post nubila crassa micantes. –
David adulterii facinus homicida peregit,
sed scelus agnoscens culpas inpune fatetur.
sic reus et veniam sceleris sub voce meretur
credulus et domini famulus post ista fidelis
attestante deo caelesti voce vocatur
in tantum, ut regem faceret post crimina natum
ex eadem muliere virum, cui tempore partus
omnia concessit merito genitoris amati. –
fleverat Ezechias sub puncto temporis uno
et prece praemodica vitae tria lustra meretur. –
murmure sub tacito sterilem defleverat Anna
matricem; fecunda redit per vota priora
et non est ultra vox expectata secunda.
hi solas fudere preces, ieiunia nulla,
nam nec tempus erat longum, quo vota piarent,
cum nec plena fuit cunctis poscentibus hora,
qua votum meruere suum pietate Tonantis.
quod vetus atque novum, duo testamenta loquuntur,
milia tot subito veniam meruisse reorum,
pro quibus una semel vox est aut nulla precata. –
exegit quid plena fides et credula, dixi,
quid non credentes mereantur, dicere cura est.
incurrit culpam sancti pater ille Johannis,
pontificis loca sacra tenens magnusque sacerdos,
credere cunctatus domini promissa Tonantis,
angelico senior monitus sermone repente.
mox vindicta datur per longa silentia linguae,
donee ventris onus bis quinis mensibus actis
fundatur de matre puer sub sorte beata. –
tu, deus omnipotens, rerum caelestis origo,
tu pius et clemens et consolator herilis
tempore tristitiae, maior defensio pressis –
erigit elisos, relevat tua dextra iacentes,
confovet abiectos et semper pascit egentes,
pocula larga parans sitientibus alma ministrat.

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
