Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber II, lines 2.757-2.801
Dracontius, Carmina 2.757-801
Not analysed yet
nescius irarum, monitis non clade coercens
peccatum sine clade reos clementior audis
ante preces veniale iubens; non ira furorem
excitat, ut iubeas vel iuste occidere sontes.
plus pius es quam iustus: agis non ergo severus,
errantes punis, sed mitis corrigis omnes
sub pietate bonus, poenae cessante flagello,
et quotiens commotus eris, placidissimus extas:
nil inmite iubens levis est sententia caeli.
rex pie, supplicium cunctis revocabile dictas
ut, si peccantes agnoscant corde reatus
et damnent meliore animo delicta priora,
sint quibus ignoscas. sed non semel ista relaxas,
saepius indulges ostendens limina mortis
et revocans a morte truci quos culpa premebat
faucibus inferni raptos inducere formas.
hi soll pereunt, semper quos esse profanos
constiterit, sine fine mali peccare volentes:
criminis et poenae limes semel unus habetur.
et poteras servare malos pius usque senectam,
ut damnare simul horrenda piacula nossent
et veniam sperare tuam, sed maior habetur
hic ratio, nam inpune diu peccare nocentum
si fuerit permissa manus, turbata repente
mens insontis erit, mox paenitet esse modestum
optaturque nefas et plus pia turba nocetur,
improba quam rabies atque impia vota fatigant.
quid quod et erranti mora non brevis esse probatur
servaturque diu veniae, si desinat audax
inlicitum temptare nefas? nam gaudia caelo
conversus dat quisque reus; sibi quisque medelas
arbitretur homo culpae sub voce requiri.
vox tua cum sileat, tua sed sententia clamat.
erigis oppressos humiles sternisque superbos,
tu captivorum rumpendo tenacia vincla
colla levas adtrita iugis cervice soluta
et proceres servire facis famulosque iubere,
paupertate iubes opulentos turpis egestas
vestiat et ditas opibus bene largus egentes.
ima levas et celsa premis, praesumpta coactus
adteris et tenues adiecto robore firmas
iura potestatis retinens sub nomine vero.
solus enim dominus dominum qui non habet extat
vel cui cuncta parent, per quem sunt omnia quae sunt
et transacta simul uel sunt quandoque futura.