# Carmina 2.86-130

Dracontius, Carmina, De Laudibus dei, Liber II, lines 2.86-2.130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/2.86

dicta dei requies, quod nostra redemptio Christus
in carne veniens et carnis vincla resolvens
hoc redeunte die felici morte quievit.
dicta dei requies, quod nos post mille labores
solus ubique fovens in se requiescere cogit
nec datur ulla quies miseris nisi suscipit ipse.
dicta quoque requies, mundana quod actio praesens
post sex aetates, quas mundus in ordine currit,
otia percipiens aeterna pace quiescit.
dicta quoque requies, quae nobis ultima sors est,
nam vitae cursu mundanae molis ad instar
sex sunt aetates hominis et septima mors est.
prima tenet ortum generis infantia simplex,
altera deinde pueritia mollis habetur,
tertia quae sequitur ipsa vocitatur adulta,
quarta gerit virtutis opem speciosa iuventa,
quinta senecta gravis et in ultima tempora vergens,
sexta venit senium, quae vitae terminat aevum.
haec tibi, rex summe, iussu conpulsus herili,
servulus Eugenius devota mente dicavi.
lunaresque amplexa globos dominatur agitque,
quicquid habet pietatis opus simul ubi orbis;
qui nihil est, nisi lege tua servetur in aevum:
circulus haerebit, nisi iusseris ire meantem,
et stellatus honos; mox sphaera volubilis haeret
ac mittent elementa vices per circla morantes
et cadet ante diem sublimis machina rerum;
sed tu lege tua retines, qua cuncta coerces.
nam quis stare queat contra tua iura reluctans?
aut tibi quis reputet, si perdere iusseris orbem,
quem ipse repente iubens solo sermone creasti?
quo libuit genuisse deum ante omnia Christum,
semine quem verbo conceptum corde ferebas,
quo sine non umquam fuerat mens sancta parentis,
multa profunda potens sollers pia provida perpes
simplex celsa levis vibrans inmensa serena
vivida cunctiparens mens innumerabilis una.
ergo deum deus auctor ovans eructuat ore.
corde sacer genitus mox constitit ipse parenti,
et consors cum patre manens, et spiritus unus,
trina mente deus, deus auctor, temporis expers,
multiplici virtute potens, pietate modestus
innumera, caelis elementis fluctibus astris
inpendens, ut stare queant, famulanter adorent,
angelica dicione preces sine fine canentes.

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
