Latin · Elegiac couplet
Satisfactio, lines 2.92-2.137
Dracontius, Carmina 2.92-137
Not analysed yet
irascente deo mentes mutantur et artus,
vertuntur sensus, vertitur et species.
Persarum regem Babylonica regna tenentem
post decus imperii novimus esse bovem.
tunc diademalem turparunt cornua frontem,
mugitus pecudis verba fuere ducis,
erravit per prata vagus, mala gramina pastus,
et qui bos fuerat, de bove factus homo est.
liquit et antistes verus pater ille Ioannis
elinguisque fuit voce tacente silens.
ast ego peccando regi dominoque deoque
peior sum factus deteriorque cane.
vulnera vexati curat sua lingua molossi:
heu me, quippe mihi vulnera lingua dedit.
sed qui restituit pecudis post membra tyrannum,
ut fieret rediens in sua regna bonus,
quique reformavit taciti modulamina verbi,
ut mutilata sonos lingua ligata daret,
ipse meis parcet erratis atque iubebit,
ut me respiciat restituatque pius.
culpa quidem gravis est, venia sed digna, reatus,
quod sine peccati crimine nemo fuit.
nam deus omnipotens potuit dum conderet orbem
tristibus amotis optima sola dare,
sed diversa creans et discordantia iunxit
et bona mixta malis et mala mixta bonis.
sic elementa potens contraria miscuit auctor
humida cum siccis, ignea cum gelidis.
littera doctiloquax apibus cognata probatur,
quis datur ut habeant vulnera mella simul;
cera dat ingenium pueris, primordia sensus,
inde fit ut praestet littera vel noceat,
aspis habet mortes, habet et medicamina serpens,
vipera saepe iuvat, vipera saepe nocet.
cerva salutares pasto serpente medullas
conficit et pellunt ipsa venena neces.
materies ferri simplex et noxia fertur,
impius inde nocet, rusticus inde placet.
ipsa parit gemmas pretiosos terra lapillos,
ipsa dat et vepres spinea ligna rosas.
delicias mortesque parat mare fluctibus altum,
et generat pelagi concula divitias.
aera temperies auris vitalibus aptat,
quae corrupta dies eripit atque animas.
aspera vel facilis retinet natura volucres:
blanda columba avis est, aspera vultur avis.