Latin
〈Romulea〉, lines 3.1-3.44
Dracontius, Carmina 3.1-2-44
Not analysed yet
I.
PRAEFATIO DRACONTII DISCIPVLI AD GRAMMATICVM FELICIANVM,
VBI DICTA EST, METRO TROCHAICO, CVM FABVLA HYLAE.
Orpheum vatem renarrant ut priorum litterae
cantitasse dulce carmen voce nervo pectine
inter ornos propter amnes adque montes algidos,
(quem benignus grex secutus cum cruenta bestia
audiens melos stupebat concinente pollice:
tunc feras reliquit ira, tunc pavor iumenta, tunc
lenta tigris, cervus audax, mitis ursus adfuit,
non lupum timebat agna, non leonem caprea,
non lepus iam praeda saevo tunc molosso iugiter;
artifex natura rerum quis negat concordiam,
hos chelys Musea totos Orpheusque miscuit):
sancte pater, o magister, taliter canendus es,
qui fugatas Africanae reddis urbi litteras,
barbaris qui Romulidas iungis auditorio,
cuius ordines profecto semper obstupescimus,
quos capit dulcedo vestri, doctor, oris maxima.
nostra vota te precamur ut secundes, optime,
ante cuncta non recusans illud ipse pendere,
non tuas qui rite laudes, mente sed qua concinam:
nos licet nihil valemus, mos tamen gerendus est.
ergo deprecantis, oro, cinge lauro tempora.
EXP. PRAEFATIO TROCHAICIS VERSIBVS DICTA.
II.
INCIPIT HYLAS.
Fata canam pueri Nympharum versa calore
in melius; sic Musa mones. quis casus ademit
Alcidi comitem, solamen dulce malorum?
fuderat Idalius gremio se forte parentis
pinniger et collum violentis cinxerat ulnis
oscula pura rogans. mater devota coruscos
indulget vultus roseoque est orsa labello:
'o mundi domitor, caeli quoque, flamma Tonantis,
numen posco tuum, cuius sub iure vaporo,
per tua tela, puer, fecundis inlita flammis
ut des effectum votis de more parentis.
nil rude, nate, precor nec supplex improba posco;
ardua non iubeo, quamvis magis ardua vincas.'
ille refert matris disrumpens verba precantis:
'magna iube, non ausa prius, sublimia manda,
o genetrix. quo tela vocas aut quid petis uri,
quem divum modo forte iubes hominumve 〈calere〉?