# Carmina 3.1-45

Dracontius, Carmina, De Laudibus dei, Liber III, lines 3.1-3.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.1

Luminis aeterni lumen, lux, lucis origo
orbis et astrorum, iubar aetheris, aeris auctor,
pax elementorum, naturae conditor et fons,
sideris innumeri numerus quem non latet omnis,
nomina dans astris et stellas cursibus aptans
inmobilesque iubens septem constare triones,
axe licet volvente polo stent sidera pigra;
qui numeras cunctas quas praefert litus harenas,
scis, deus, et pelagi quantos ferat unda liquores
per freta cuncta maris totum factura coactu.
omnia nosse deum, quia condidit omnia solus,
quis dubitet? quod nosse iubes, caelestia norunt,
quod tu scire vetas, ignorant omnia caeli.
nam tua iussa parant, ut sint elementa ministra:
fulgura crebra micant conlisis nubibus euro
et tonitrus imbresque movent aut fulmina caelo
missa cadunt hiemesque cient comitante fragore;
verberis igniti volitant per inane flagella
et rutilat radians crinitum missile flamma.
iustitiae monitor, sed plus pietatis amator,
celsior excelsis, specie sed pulcrior omni,
virtutum virtus, dulcedine dulcior omni,
lucidus omnituus vel lumine clarior omni,
editor omniparens, sed non tamen edite ab ullo,
qui placidos pluviis das descendentibus imbres.
sic annona datur cunctis animantibus esca
et natura parens per tempora cuncta ministrat,
sic plumis vestitur avis, sic frondibus herbae,
sic calamos nutrita seges stans armat aristas
et tunicis vestita ceres pubescit adulta,
sic viridis flavescit ager sine semine iacto.
creditor extorquet sub vomere faenus arator,
usura praestatur edax, centesima grandis
redditur, utque placet vota credentis avari,
debitor exoptat millesima reddere lucra.
non exactorem pudor inprimit aut dolor ullus
afficit exactum: contraria vota duorum
conveniunt solusque dolet captator iniquus
annonae pretiique vorax, inimicus amicis,
omnibus adversus, populis insontibus hostis,
nam sua damna vocat conpendia publica mundi,
nil opibus propriis quacumque ex parte minutis;
extinctam dolet esse famem, bene dives egenus.
semper avarus inops, pauper sub divite nummo
aestuat et custos alieni thuris odoret.

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
