# Carmina 3.1102-1143

Dracontius, Carmina, 〈Romulea〉, lines 3.1102-3.1143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.1102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.1102

Troianis dabitur totus possessio mundus,
tempore nec parvo Troum regnabit origo.
fata manent, conscripta semel sunt verba Tonantis,
"imperium sine fine" dabit. cohibete furorem.
mortali divum periet quo iudice iudex?
nec hoc fata sinunt. pudor est voluisse nocere
et non posse tamen, pigeat! iara nemo minetur,
quem Clotho, quem Lachesis, quem vindicat Atropos ingens.
scindite pellitas niveo de pectore vestes,
murice Serrano rutilans hunc purpura velet.
nec pudeat, quod pavit oves: ego pastor Apollo
ipse fui domibusque canens pecus omne coegi,
cum procul a villa fumantia tecta viderem;
Alcestam sub nocte pavens deus ubera pressi,
Admetus intrantes haedos numerabat et agnos'.
dixerat, et Phoebum Priamus submissus adorat
et grates securus agit, tacet optimus Hector.
iam regno non impar erat, sed sceptra tiaram
imperium trabeas iam post caeleste tribunal
totum vile putat, solam cupit addere famam
maiorum titulis, vivaces quaerere laudes,
ut celet quod pastor erat. vix viderat aulam
regis, et Iliacas quaerit per litora puppes;
Aegaeum sulcare fretum iam mente parabat.
sic pater adloquitur iuvenem sermone verendo:
'nate, redux pietatis amor, bonus arbiter Idae,
die, ubi vis armare rates, ubi carbasa tendis.
nusquam bella paro, regnum sub pace guberno.
sed si torpor iners pudor est et turpe vacare
credis, Alexander, certe legatus adesto
et Telamona ducem conventum exposce sororem
Hesionen mox, nate, meam: captiva tenetur
me regnante soror. dum Dorica regna peragras,
dat Venus uxorem, faciet te luno maritum'.
tunc iuvenis gavisus ait 'paremus ovantes,
optime Troiugenum, nihil est quod iussa recusem.'
laetatur senior tali moderamine nati;
effatur 'tua vota, Paris, di iusta secundent,
hoc tantum supplex genitor rex, nate, precatur:
Iliacos proceres tres tecum pergere saltem
imperio concede meo: veneranda senectus
praecipitem frenat monitis per cuncta iuventam.

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
