# Carmina 3.1497-1544

Dracontius, Carmina, 〈Romulea〉, lines 3.1497-3.1544. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.1497
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.1497

Antenor Priamo pelagi narrare labores
iam fletu manante genis et mille pericla
coeperat: ignarus quid de pastore procella
fecerit aut iuvenis classem si merserit unda
nescius ore refert; hoc tantum nosse fatetur,
quod pelagi rabies subverso gurgite ponti
sparserit Iliacas in tempestate carinas.
his dictis gemit aula ducis sub luctibus atris:
moenia iustitio foedant et plangitur urbe,
sexus uterque gemit, non pro virtutis honore
aut quod talis erat qui posset bella subire
aut ingesta pati vel summis viribus hostem
frangere et ensiferas acie iugulare cohortes
(quamvis Alexander si viribus Herculis esset
aemulus aut certe Meleagrum aut Thesea fortes
aequaret virtute potens, tamen Hectore magno
sospite nemo Parin lugeret corde dolenti),
sed regis quia natus erat, fit planctus in urbe.
nam quicunque memor Heleni mox dicta tenebat,
laetatur gaudens et tantum voce dolebat.
tunc pater absenti tumulum formabat inanem,
ut iacuisse putes praesenti morte cadaver.
dum parat inferias genitor mactare sepulchro,
non ubi corpus erat, vel nil satiare cruore,
per freta conspiciunt notam de litore classem.
prima ratis iuvenis regali praedita signo
apparet, quam serta ligant; ornata rosetis
candida pepla volant et carbasa sericus ornat,
et Veneris celsa spectatur ab arbore myrtus,
quam sponsus defixit ovans. occurrit ad undas
Hecuba cum Priamo populi comitante caterva,
suscipiunt sponsam, dat cunctis oscula pastor
ad patrem Priamum gradiens matremque salutans;
dulcia colla tenent et vultibus oscula figunt.
non invitus adest, non gaudet fortior Hector,
quem Troilus sequitur nec lividus, attamen aeger,
non membris sed mente gravis: praesagia sensus
concutiunt animosque viri: Mors ore cruento
inter Troianos discurrit, saeva catervas,
heu quantos raptura viros, quae fata datura
aut quantas per bella nurus viduare parata!
Trolle, sectatur vestigia vestra Polites.
sic solet umbra sequax hominem larvalis imago
muta sequi nec membra movet, nisi moverit ille
quem sequi tur; si cesset homo, cessabit imago
vel quodcunque movens si sederit, illa sedebit
motibus et falsis veras imitata figuras,
nil faciens quasi cuncta facit: sic quoque Polites.

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
