# Carmina 3.1767-1822

Dracontius, Carmina, 〈Romulea〉, lines 3.1767-3.1822. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.1767
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.1767

planctibus Andromaches ceu praesens blanda putetur
Deidamia simul, quae sollers nocte dieque
mente oculis attenta volat; nam fluctibus atris
carbasa prima videns amens occurrit in undis
perquirens, si Troia ruit, si concidit Hector,
sollicita quem mente timet; te plectra tenentem
atque iterum blandas iuvenili pollice chordas
tangentem laudare cupit et brachia collo
nectere mellifluis adiungens oscula labris.
Hecuba maesta gemens et canos pulvere foedans –
omine non tali matrem praesentet ab undis
corde tuo pietas: licet haec mortalia fata
in se nulla timet, tamen haec te, fortis Achilles,
mortalem genuisse dolet. haec, summe, retracta
et veniam largire pius. si parva putantur,
fac pretium, victor, generosum vende cadaver.
vendatur ceu vivus adhuc nec munere parvo,
sed veniat tantum quantum pensabitur Hector.
hoc placet ut fortis habeatur iudice bello
mors pretiosa viri: cunctos hortaris in hostem,
si non vilis erit veniens occasus in armis,
qui se despiciens cives dilexit et urbem.
Dardanides dependat opes, det magna talenta:
Astyanax egeat, Priamus mendicet et omnes,
infelix quos Troia capit. haec poena manebit
Laomedontiadas, si carior ille sodalis
sollers Hectoreo condetur dignius auro,
dum tamen infernis requies detur et bona vivis
praestetur de morte salus ac pace fruantur
aeris innocui caelum mare Tartara tellus.
unde genus ducis, morti licet illa sepulchrum
comparet; omen erit, si reddat Troia tributum,
Troïa vel Danais vectigal funera praestent.
EXP. DELIBERATIVA ACHILLIS DELIBERANTIS
AN CORPVS HECTORIS VENDAT.
X.
DRACONTII MEDEA.
fert animus vulgare nefas et virginis atrae
captivos monstrare deos, elementa clientes,
naturam servire reae, servire puellae,
astra poli et Phoebi cursus et sidera caeli
arbitrio mulieris agi, pendere Tonantem,
quod iubeat Medea nefas, ubi mittere flammas
imperet aethereas. penetrat vox illa per auras,
cum vitas mortesque facit, cum fata retorquet
ad cursus quoscumque velit. licet hospite caeso
serviat et Scythicae currat per templa Dianae,
possidet astrigerum funesto pectore caelum
et superos impune premit prece nixa virago
invitos parere sibi. quae carmina linguis
murmuret aut urens species quae nomina dicat,
haec vatem nescire decet; quae nosse profanum est,
quod fuerit vulgasse nefas. nos illa canemus,
quae solet in lepido Polyhymnia docta theatro
muta loqui, cum nauta venit, cum captus amatur
inter vincla iacens mox regnaturus Iason;

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
