Latin · Dactylic hexameter
〈Romulea〉, lines 3.1922-3.1966
Dracontius, Carmina 3.1922-1966
Not analysed yet
Cypris odoriferos sensit fraglare volatus:
'natus adest' inquit; 'multis iam spargitur aer
floribus, ambrosio totum respirat odore'.
dum loquitur lasciva Venus, venit ecce Cupido
fessulus et gremio matris libratur anhelans,
quo sessurus erat. quem protinus illa volantem
occupat et crines componit mater Amori
ac puerum complexa fovet dans oscula nato.
sic blandita iubet: Tyrois, mens ignea mundi
atque vapor fecunde poli, successio rerum,
affectus natura genus fons auctor origo,
tu vitae fecunda salus, tu blanda voluptas,
tu princeps pietatis, Amor, te praeduce mundo
alternant elementa vices et non perit orbis,
cum pereant quaecumque (creat), nec sentit ademptum
successu redeunte novo. venit ecce noverca,
in manibus iam Iuno meis supplexque precatur
quae fuerant optanda tibi: Medea sacerdos,
sacrilega quae voce solet compellere caelum,
invitos accire deos, urguere Tonantem,
dum precibus elementa quatit mare sidera terras,
naturam turbare simul, tua tela medullis
excipiat (hoc Iuno petit) iuvenemque Pelasgum
diligat optet amet cupiat suspiret anhelet.
sollicitus tamen ista para cautusque memento:
Medeam fixurus eris.' sic fata Dione.
risit Amor matrisque sinu se subtrahit ales;
spicula saeva legit, quibus olim Lima per umbras
pastorem flammata tenet nec sustinet ignes
Luna Cupidineos, Solis quae sustinet orbem
et fratris radiis conceptus lucis adoptat.
'hoc' ait ignipotens 'telo Medea cremetur,
quo Scythicam succendit Amor, dominaeque favillas
excutiam per templa volans, et virgo cruenta
adprobet hos arcus dominae plus posse pharetris.
namque Diana feras, cervos et figere dammas
adsolet: hoc telum reges et numina figit.'
quattuor interea niveas adstare columbas
Cypris amoena iubet: roseis frenantur habenis,
candida puniceis subduntur colla rosetis
(nam iuga sunt compacta rosis), fert dextra flagellum,
purpura quod mollis, tenuis quod sericus ornat.
iam volucer conscendit aves et blanda Voluptas
it comes, Amplexus veniunt, Hymenaeus adhaeret,
Gaudia concurrunt, Risus atque Oscula pergunt.