Latin · Dactylic hexameter
〈Romulea〉, lines 3.2218-3.2268
Dracontius, Carmina 3.2218-2268
Not analysed yet
da veniam, Medea precor: cum clade suorum
non decet ira deos. mereor pro crimine poenam,
te feriente tamen, non ut mendicus Iason
sit vindex, regina, tuus, qui criminis auctor
ipse fuit: miseram solus non puniat, oro,
qui mecum feriendus erat; cuicumque iubebis,
colla paro feriat: tantum ne virgo Creontis
discidium pariat nautam ductura maritum.
exaudi famulam: dolor est, non zelus Iason.
quinque dabo inferias (sat erunt pro crimine nostro
inlustres animae): niveam cum Iasone Glaucen,
mortibus amborum regem superaddo Creonta
et natos miseranda duos, mea pignora, supplex
offero, sacrilegos nostro de corpore fructus,
ne prosit pecasse mihi.' sic fata sacerdos
suspexit non ire polos nec Luna videtur
sic tauros urguere suos, sed cursibus astra
ignitis responsa dabant. gavisa sacerdos
vertit ad infernum gemitus regemque barathri
secura iam voce ciet Furiasque precatur:
'impie rex Erebi, qui formidabile regnum
Mortis habes, quem terra premit, qui funera mundi
excipis et tantis non exples luctibus aulam;
anguicomae vos quoque deae, quibus impius -horror
turpia vipereae funduntur membra cerastae
(plurimus ora tegit pendens de vertice serpens
et sinuant orbes per pallida colla dracones):
si manibus laniata meis mala victima vestros
ad manes pervenit homo, si viscera matris
vos propter scindens homines in ventre necavi,
nunc nostras audite preces. regnator Averni,
crastina cum Glauce veniet nuptura marito,
mox Furias admitte tuas; properate, sorores
Tartareae: Thebis iterum iam vota geruntur,
currite, per thalamos Iocastae frater et heres
coniungit natam. gens (haec) est vestra: dicavit
mortibus impietas, affectus funera praestant.
cur mora? nam nihil est quod non me exaudiat umquam.
virginitas si casta placet, retinere pudorem
si libet et numquam contagia blanda mariti
quaeritis, innuptae nuptam exhorrete sorores.
si Furias saevire precor nec sponte nocetis,
non estis Furiae: nomen mutate domosque,
ponite serpentes, alienas reddite flammas
et puerum Veneris, quem iam tempsistis, amate.'
dixerat et terra spatium tremibunda ciebat:
quo steterat Medea loco, telluris hiatus
finditur. attonitas inclinat cautior aures
et surgens 'audimur' ait, 'nam terra tremescit,
verbera plaudentum resonant per inane sororum,
sibila vipereis vibrant sub dentibus angues.