Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber III, lines 3.232-3.276
Dracontius, Carmina 3.232-276
Not analysed yet
et ne Roma diu nesciret munera Christi,
hanc Paulo comitante petit, pia iussa sequendo.
exorat precibus magicum per celsa volantem,
Simona mendacem sternit spectante Nerone:
ficta dei proles nimia est conlapsa ruina.
sic imitatorem sed non imitabilis ignis,
fulmina mentitum percussum fulmine vero
sacrilegum cecidisse ferunt Salmonea regno.
ecce quid alma fides exegit ab arce Tonantis,
ut vitas mortesque daret sermone fideli.
mors cita, vita redux verbo mandante cucurrit:
naturae famulatus adest servire paratus,
obsequitur dominique vices cognoscit agentem.
exigit hoc semper spes, sors pia, vita fidelis;
omnia nam constat precibus cito posse mereri
vivere quos libuit sub tali tramite vitae.
quid? si cuncta velim miracula currere sollers,
non mihi sufficient mortalis tempora vitae,
multa licet maneant sub quovis limite longo.
sed si forte legat haec carmina nostra profanus,
quem lateat lex sancta dei, ne incredulus extet,
impendat quid pura fides, praesumptio simplex,
nec tamen aeternum modico pro tempore quaerat
et neget Abraham tantum fecisse beatum
vel quoscumque docet sancta scriptura fideles:
historias curram Danaum gentisque Quirini,
qui pro laude sua vel qui pro regno alieno
mentibus infectis animosae cladis amore
ausi omnes scelerare manus de morte suorum
aut certe de strage sua. Menoecea Creontis
Statius ostendit quia fuso sponte cruore,
ut pater orbatus furiarum regna teneret,
Thebanos proprio perfudit sanguine muros.
si consanguineos scelus est iugulare propinquos
et furiale nefas: in se convertere ferrum,
hoc facinus nec nomen habet, sed nemo profecto
miretur hominum tam saeva piacula gentis:
non aliter potuit sceptrum transire profanum
ad successores quod gesserat Oedipus umquam
(nam ferus ipse Creon Iocastae proximus heres
et germanus erat); quasi lex est ipsius aulae
criminibus lacrimisque ducum sua regna dicare. –
Codrus Apollinei tripodis responsa petivit:
accipit infelix, alieni causa triumphi,
vestibus indutus famuli post arma tyranni.