# Carmina 3.324-370

Dracontius, Carmina, De Laudibus dei, Liber III, lines 3.324-3.370. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.324

optima nam vindex exempla ac pessima Brutus,
horror amorque novus, civis pius, impius auctor,
iure pater patriae, natis et regibus hostis,
atque pudicitiae laesae castissimus ultor
post regale nefas, quod castae ingessit adulter,
latro maritalis, genialis praedo pudoris:
quod scelus admisit, postquam fera regna tyranni
expulit et gemino praestrinxit consule Romam
annua festivis disponens fascibus acta?
regia bella gerens naturae bella peregit,
membra cruore suo perfudit ab hoste reversus
consul et in sobolis vertit pia colla secures
hostibus aptatas, funesta fraude profanas,
civibus hostiles orbatricesque suorum.
ibat in exequias iuvenum execranda senectus:
unus erat vitae natorum et funeris auctor.
hoc scelus admissum? tam saevo crimine non est
dulcis amor patriae, qui patrem fecit amarum
aut fecit non esse patrem iam prole perempta
pro quibus arma tulit, hostes qui in pignore praebet. –
alter erat senior, qui natam perculit ense.
quando dolens genitor planctus de pignore fecit?
adfectus perimit, ne condemnanda libido
tolleret ingenua cum libertate pudorem.
causa pudicitiae naturae iura diremit,
libertatis amor vicit pietatis amorem.
inmemor hinc generis factus, non inmemor Vrbis,
sanguinis oblitus fecit de patre novercam.
virginis eximiae pater impius esse recusat,
ne sit avus famuli; pondus dicionis honestas
extimuit, formido fuit lasciva voluptas
illicitosque toros obsceno crimine captos
horruit iratus: gemitus virtute doloris
fudit virginei truculentus funeris heres,
libertatis honos solacia planctibus egit.
militis armati tantum potuisse dolorem
miramur populi, quia captus amore pudoris
hostis erat generis, prolis mors, sanguinis haustor. –
quid Torquata manus? nato pro laude periclum
intulit ostendens, quae sit censura parentis.
nam nec culpa fuit. patriae pugnando triumphum
vulneribus dedit ille suis, quibus hoste perempto
contigit extingui, tamquam superata iuventus.
quamvis nemo suas stravit post bella cohortes,
reliquias gladii gladio fervente necavit,
addo, quod invictum dantemque ex hoste tropaea
moenibus ereptis patriae de clade duelli.

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
