# Carmina 3.426-475

Dracontius, Carmina, De Laudibus dei, Liber III, lines 3.426-3.475. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.426

inmemor uxoris natos contempsit et Vrbem,
libertatis opem, nec ferrea vincla tenebant
captivum tunc forte ducem; iam liber agebat
inter patricios, praetores atque tribunos
plebis adorandae, domuit quae viribus orbem.
institit occidi, ne esset post bella superstes
hostis Elissaeus, quem par fortuna tenebat
cum duce Troiugenum; qui tempta luce reversus
in sua membra furens tormentis intulit artus,
pervigil extingui gavisus lumine nudo,
ut plus terreret Tyrios de morte minaci
quam gladiis, cum bella daret pugnamque cieret:
mox senis emeritum formidavere cadaver. –
intemerata fides ad quae fera bella Saguntum
conpulit atque famem vel saeva incendia mortis?
Hannibal inclusis nullo surgente reatu,
praeter quod fuerant Romanae gentis amici,
crimen amicitiae reputans, pro laude periclum
intulit et poenas exegit ab urbe fideli,
perfida quas lueret sub iusto vindice turba.
intoleranda semel toleravit mensibus octo;
quae nec sponte fidem violat nec clade coacta,
victa caterva fame: gladios ut vinceret hostis,
incendit patriae populos cum moenibus urbis
et sibi dat cum morte fugas; secura sepulcri
poscit ab igne neces, hostis sua iure triumpho
subducens et colla iugo: rogus omnibus unus,
moenia sunt patriae tumulus, cinis omnibus unus. –
sic Numantini pro libertate cremati
in cineres iacuere suos cum moenibus urbis.
nec iuga Romani fuerant metuenda senatus:
parcere victor amat, sed debellare rebelles
urguet et hortatur; veniam donare suevit;
pacis et armorum similes portasse triumphos,
invenisse magis, cui dent post bella salutem
quam bellis punire volunt. sic (urbs) tamen illa
libera conspirans flammis civilibus arsit,
non iram metuens clari post bella senatus,
sed veniam: qui liber erat, servire recusat,
nec pavor est (mortis), dominatio sola (timetur)
mentibus ingenuis necdum speraverat ullus
quae nos aeternae speramus munera vitae. –
sed ne forte viris tantum data verba putentur
et quasi sexus iners, fragili sub corpore mollis
laudis onus metuens, ne sit sibi fama superstes
tormentis quaesita suis, aeterna recuset
plurima dona dei – laudis mala femina summae
materiem retinere potest; audacius illis
deprensis nihil est, animos de crimine sumunt
datque nimis grandem mulieribus ira furorem.

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
