# Carmina 3.564-607

Dracontius, Carmina, De Laudibus dei, Liber III, lines 3.564-3.607. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.564
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.564

nec sumus ignari, quid sit fas quidve nefastum:
gens scelerata sumus, nil de pietate merentes,
quorum primus ego plus quam peccator habendus.
quando fatebor enim scelerum simul omne, reatum
pectoris et carnis? non si mihi ferrea vox sit,
ora tot exurgant, quot dentes ossibus albent,
aut mihi sint linguae, quantos caput omne capillos
pectinat, explebo numerum sine fraude fidelem,
sed satis est dixisse reum sub crimine cuncto.
quod tua iussa vetant, solus peccasse fatebor,
omne, quod horrescis, non me fecisse negabo.
quid prodest cuicumque nefas celare peractum,
cum iudex et testis ades deus unus et idem?
sacrilega quasi mente putem non omnia nosse
aut aliquid nescire deum, cui fraude nocebit
mens mea quod reticet, cum, si confessio simplex
indicet admissum, venia sperata sequetur:
qui negat, ipse sibi veniam iam sponte negavit.
ergo ego confiteor miseranda mente reatum
plenum, grande malum, non uno crimine partum,
nam scelus omne meum numeros superabit harenae
littoris et pelagi vincent mala nostra liquores.
non puto diluvium tantos punisse reatus,
quantos ipse gero culparum pondere pressus.
flumina me scelerum rapiunt quatiuntque procellae
et peccatorum torrens simul obruit unda;
me delictorum merserunt fluctibus amnes,
usque animam venit unda meam, gravis horror aquarum.
hei mihi, quod facinus non uno tempore gestum,
ut mea facta luam, tempus convenit in unum.
nunc ubi sit pietas, ubi sit miseratio prisca
aut tua quo, domine, clementia nota recessit?
oblitusne mei es? precor, obliviscere non me,
omnipotens, sed facta mea: gravor undique pressus,
vincla ligant, tormenta domant, consumit egestas;
ludibrium generis, dolor omnibus atque inimicus
factus et exutus magna de parte bonorum,
crinibus intonsus, pannis squalentibus usus;
notus et ignotus desunt, abiere parentes
et quibus inpendi, mox discessere propinqui
vel quicumque fuit subito discessit amicus,
agmina servorum fugiunt, tempsere clientes
nec doluere meam tanta sub clade ruinam:
irascente deo solacia cuncta negantur.

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
