# Carmina 3.651-694

Dracontius, Carmina, De Laudibus dei, Liber III, lines 3.651-3.694. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.651
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.651

carceris horrorem, suspendia, verbera passus
obscenamque famem, quam maior traxit egestas,
me miserum, quanto cecidi de culmine lapsus!
ille (ego) qui quondam retinebam iura togatus,
exemi de morte reos, patrimonia nudis
divitias mea lingua dedit rapuitque tenenti
ac servile iugum vel libertatis honorem:
nam quod tua accusando du defensor amavi;
inpunitates vendens poenasque nocentum
insontumque simul pretio delicta coegi
ad caput hinc inde meum, quibus opprimor, olim.
nunc tamen agnovi sine te nil posse moveri
grande vel exiguum, medium minimumque profundum:
da mihi iam veniam, finem concede malorum,
vincula solve mea, stridentes frange catenas,
pelle famem, disclude sitim, compesce dolores,
omne quod admisi facinus crimenque relaxa.
iam miserere mei, custodia longa fatigat
inter anhelantes gemitus cladesque diurnas.
nil peto difficile (spes est mihi posse mereri),
nil licet, omnipotens, per saecula cuncta profecto
sit tibi difficile: prosint mihi tanta flagella,
ad veniam sit poena ferax; meminisse iuvabit
cum pius indulges et haec ad gaudia transfers:
erige prostratum, vindex, adtolle iacentem
et repara adflictum tali sub clade malorum.
quae per me cecidit, per te spes nostra resurgat.
munera percipiam domini redeunte favore
quicquid amara dies quaecumque (et) tempora dempsit.
lucida redde, precor, qui tempora subtrahis Job
aspera, restituens quicquid malus hostis ademit.
arida qui reparas antiquis mortibus ossa,
quae membris rediere suis clamante propheta
atque homines factura rubent reptante cruore.
humor ad absumptas intraverat ante medullas,
nascuntur venae, iam nervis membra ligantur,
iam tegit ossa cutis multos distenta per artus;
quaerit colla caput, constringit guttura cervix,
verticis eximii replentur et ossa cerebro:
inde duces oculi gemmato lumine vibrant
et palpebra tegunt lucis nudantque fenestras,
scaena capillorum fundens a fronte coronam
tempus et omne caput vestit de crine decorum
atque supercilium gemino superinminet orbi.

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
