Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber III, lines 3.695-3.739
Dracontius, Carmina 3.695-739
Not analysed yet
naribus obductis duplex data semita vento
et geminae rubuere genae, lanugine malae
crispantur revirentis adhuc post ossa senectae
mortua temporibus multis olimque sepulta.
ordine muratum dentes cinxere palatum,
ut bene verba sonent ipsis modulantibus ora,
obsessamque domant densata repagula linguam
et pontem factura iacet sermonibus oris;
interpres mentis, secreti pectoris index,
echo voluntatis tacitae vel cordis imago
verbere distinctas spargit per murmura voces,
omne nefas atque omne bonum dictura loquendo;
dentibus adduntur rubicundo labra flabello.
accedunt humeris remorum more lacerti,
brachia iunguntur, vola nascitur et manus omnis,
unguibus armantur digiti sub dispare forma.
curvis spina latus complectitur aspera costis,
pectora circumstant crates iugulique ligantur;
cetera membrorum currit compago per artus,
usibus officiis aptantur cuncta ministra:
aedificant hominem longae fraumenta ruinae.
ante tamen quam membra forent compage ligata
iam prior auris erat, quae audivit verba Tonantis.
Persarum rector timuit post regna bubulcum
inter prata pecus, sed post regnavit in arce:
me, rogo, iam repara sub libertate solutum
clade catenarum ferrato pondere pressum.
sit vitae requies, animae sint otia fessae,
sit secura dies, sit nox cum munere noctis,
sit fortuna redux, sit virtus usque senectam,
sit venerandus honos et quicquid vota precantur
aut amissa dolent, totum pietate reforma.
nosco quid iratus vel quid mitissimus ipse
des, pater: adverto, non est formido salutis,
sed veniam sperare licet. res ipsa probavit,
quod vivus sum: mortis inops pietate reservor,
non ira, nam si domini gravis ira fuisset,
non me differres, subita sed morte necares,
ne peterem veniam, quam numquam, sancte, negasti,
aut ut non essem prorsus, cui parcere posses.
servatum reparare iube pietate sueta,
ut merear cantare tuas per carmina laudes.
quamvis nemo tua praeconia congrua dixit
aut umquam dicturus erit, nam formula laudis
temporibus tribus ire solet, tu temporis expers.