# Carmina 4.269-315

Dracontius, Carmina, Incipit Orestis Tragoedia., lines 4.269-4.315. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/4.269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/4.269

heu, pastoralis populavit membra securis.
aspera sors hominum vel mens ignara futuri!
credere quis posset, si centum flatibus acta
Delphica fatidicos quateret cortina recessus
antra movens tripodasque ciens et pleetra fatigans,
eversorem Asiae foderet quod cultor agelli
aut desertor iners, ovium pecorumque magister,
et caret igne rogi, dederat qui Pergama flammis!
discite felices non umquam credere fatis:
sunt faciles dare summa dei, tamen ante relinquunt
et miseros in fine nocent aut forte repente
destituunt poenasque petunt de sorte secunda.
credere qui non vult, Priameia fata revolvat
atque Agamemnoniam videat male credulus aulam.
clade repentina premitur Pelopeia virgo,
sed tamen ultorem patris servavit Orestem:
faucibus eripiens germanum Electra parentis
inposuit puppi secumque adduxit Athenis
et bene sollicita studiis sapientibus addit
(quae ratis advexit regem, haec pignora regis,
spesque Agamemnonias et Troica gaza reportat).
cuius erat nimium fidus Pylades amicus;
iunxerat hos studium sollers et gloria linguae.
velle fuit commune viris et nolle duobus:
exercebat opus iuvenes si forte palaestrae,
pacatum luctamen erat; per lustra ferarum
venandum fuerat: socios venatus habebat;
cornipedem si quisque levem frenabat habenis,
hoc similis faciebat amor; producere telis
si fuerant animi, iuvenis iaciebat uterque;
par bene lusus erat pueris, si calculus esset:
nec vinci (est) quisquam metuens nec vincere fervens.
sic amat atque fovet germanum Castora Pollux
et paribus votis Pollucem Castor amavit,
mortibus alternis et vitae damna repensant.
vestibus induitur Tyriis homicida et adulter
et poenale caput cingit diadema coruscum.
tamquam legitimus heres Agamemnonis aulae
(et magis heredem convenerat esse Thyestis)
intrat et orbatum per singula quaerit Orestem.
.....................
ast ubi res Danaum defossas sensit Egistus,
Troianas raptaret opes spes una manebat:
has quoque cognovit regis cum pignore captas.
aestuat inpatiens, quod regni nomen inane
offendit, quia perdit opes, quibus esse tyrannus
posset et armari ferroque auroque valeret.

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
