Latin · Dactylic hexameter
Incipit Orestis Tragoedia., lines 4.644-4.687
Dracontius, Carmina 4.644-687
Not analysed yet
cessimus insidiis, dum luxuriatur adulter;
deliciis fruitur polluta matre potitus,
templa triumphorum, regalia tecta potentum,
et delubra ducum vel pulvinaria regum
crimine prostituens gaudet fecisse lupanar.
nos tamen ad tumulum magni genitoris euntes
plangimus adsidue; cuius promissa tenemus,
quamvis Cassandrae fuerint responsa priora,
quod superest cito poena reis, properate, sodales
indole Cecropia: vobis divina favebunt;
regia familia scelus hoc punire precantur.
ne dubitate, viri, vestras accendere mentes
et capulis armare manus, astringere ferrum:
hunc stimulet pietatis amor, te foedus amici,
hinc dolor exurgat, hinc famae pulchra cupido.
nec labor ullus erit mulierem sternere turpem;
rustica praeterea quae sit mora frangere membra?'
dixerat haec senior, spes haec accendit amicos
accelerare gradus: prope iam non esse Mycenas
quisque dolent iuvenes; sed 'pergimus' inquit Orestes,
'adceleramus iter' subicit Pylades et inquit
'ito prior, senior; nos festinare necesse est
audiat haec servilis amor secretus in aurem
et subito speret nos quarta luce venire.'
dixit; et abscedens senior praecessit ad urbem:
gaudia dant gressus celeres, quos denegat aetas.
iamque iter emensum: fessus pervenit ad arces,
indicat occulte paucis, quia vivit Orestes
et venturus erit vindex sub luce futura
sanguinis auctoris, monitis urgentibus omnes,
ut taceant furtimque ferant cuicumque ministro.
cunctis nosse licet, solis hoc scire negatur
conplicibus scelerum, ne se subducere possent
aut armis conferre manum, defendere vitam.
adventum ad domini retinet pars vernula portas:
altera pars aedes, pars obsidet altera muros.
reddidit interea rutilum post astra refundens
depositum natura diem stridentibus undis;
sol micat et melior conpensat damna Thyestis.
viderat Atrides muros, quos liquerat infans,
sed memor illorum dextram cum voce tetendit:
'salve, prisca domus, patriae salvete Mycenae,
execranda prius, sed post veneranda manebis,
sanguine si matris cineres satiabo paternos.