Latin
Book 2, lines 2.1-2.43
Dracontius, De laudibus dei 2.1-43
Not analysed yet
Omnipotens aeterne Deus, fons auctor origo
Inuentor genitor nutritor rector amator
Cunctorum quae mundus habet, quae celsa polorum,
Quae caeli secreta tegunt produntque parumper,
Sidereus quod ab axe globus super astra rotatur,
Pendula quod tremula uibrant face sidera flammas
Et stellae sub luce latent, sub nocte refulgent,
Nuntius aurorae quod lucifer emicat ardens,
Vt fugat astra poli, fugiturus lucis habenas,
Quod calor est solis, quo splendet frigida luna
Partita cum fratre uices sua tempora lustrans,
Ne simul inuadant mundum sine luce tenebrae
Credaturque chaos spatio sub noctis adesse,
Quod tu cum faceres mundum uirtute negasti.
Tu Deus inspiras ut sol auriga uocetur,
Non quia uectus equis est quattuor axe rotato,
Sed quia praefectus sol quattuor est elementis,
Quattuor alternat sollers auriga colores;
Permutat iussus sol tempora quattuor anni,
Non ausus transire uices sub lege perenni
Praefixas dicione tua; non ille uapores
Auget sponte sua, medios nec temperat ignes
Aut gelidum dat forte iubar nisi praeduce iussu
Imperii per saecla tui sine fine manentis:
Militia famulante sua seruire fidelis
Oceano, mundo uel caelo teste probatur.
Sic opus omne tuum uisibile(==VISI+BILE) non latet orbem.
Te, Deus, auctorem, te nouimus omnia patrem,
Te pariter dominum, qui das exordia rebus
Et finem, sine fine parens exordia nescis,
Spes hominum, rerum princeps mundique superstes.
Sanctus ubique tuus complectitur omnia, princeps,
Spiritus immensam penetrans per saecula molem;
Nam quasi aer(==A-ER) fusus sic omnia contegit implens,
Singula non partim, generaliter omnia nutrit,
Totus ubique iuuans et totus ubique ministrans.
Quae uibrans natura dedit, quaecumque creantur
Aut generata ualent, haec spiritus inserit almus:
Corporeos artus fouet erigit urget et auget,
Continuanda manent et succidenda labuntur(==LA-BUNTUR);
Mentibus insidit, penetrat caput ossa medullas,
Pectora cor sensus animam praecordia mentem
Illustrat, uenas oculos et uiscera replet.