# Romulea 10.143-189

Dracontius, Romulea, Lines 10.143-10.189. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/romulea/10.143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/romulea/10.143

Sollicitus tamen ista para cautusque memento:
Medeam fixurus eris". Sic fata Dione.
Risit Amor matrisque sinu se subtrahit ales;
spicula saeua legit, quibus olim Luna per umbras
pastorem flammata tenet nec sustinet ignes
Luna Cupidineos, Solis quae sustinet orbem
et fratris radiis conceptus lucis adoptat.
"Hoc", ait ignipotens, "telo Medea cremetur,
quo Scythicam succendit Amor, dominaeque fauillas
excutiam per templa uolans, et uirgo cruenta
approbet hos arcus dominae plus posse pharetris.
Namque Diana feras, ceruos et figere dammas
assolet: hoc telum reges et numina figit".
Quattuor interea niueas astare columbas
Cypris amoena iubet: roseis frenantur habenis,
candida puniceis subduntur colla rosetis
(nam iuga sunt compacta rosis), fert dextra flagellum
purpura quod mollis, tenuis quod sericus ornat.
Iam uolucer conscendit aues et blanda Voluptas
it comes, Amplexus ueniunt, Hymenaeus adhaeret,
Gaudia concurrunt, Risus atque Oscula pergunt.
Nam licet Idalias sociarint frena columbas
et iunctae per cuncta uolent, tamen impiger ales
nunc hanc nunc illam residet gaudetque iugales
iam releuare suas et se pensare uolatu
(sublatum propriis persentit in aera pinnis
aurigam quadriga uolans) iterumque columbas
appetit et pharetris concludit dorsa uolantum.
Nondum per Scythicas glacies stat barbara Colchis,
et iam bruma rigens Arctoi tristior axis
† torpebat coacta gelu † et pinniger audax,
et magis accessu pueri plaga maesta serenat
aduentum testata dei: mox taetra fugantur
nubila, caeruleos excludit flammiger imbres.
Impia iam Colchis, iam saeuior ara Dianae
coeperat ostendi: iam tunc mandante tyranno
ecce trahebatur ceu taurus pulcher Iason,
quem sequitur Medea nocens urgetque ministros
nudato mucrone furens. Delubra subibant
iamque propinquabant aris. Sed numen amantum
furtim templa petit: sonuerunt tela pharetris.
Exultat gauisa nimis Medea sacerdos:
telorum strepitum castae putat arma Dianae
increpuisse tholo, credit sua uota sacerdos
ante preces audisse deam. Mox numen adorans
"Omen adest", inquit, "Triuiam te, Luna Diana,
confiteor perstans, heres Proserpina mundi;

---

Dracontius, Romulea. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/DRAC%7Cromu%7C001.
