Latin
Lines 10.190-10.234
Dracontius, Romulea 10.190-234
Not analysed yet
nam tria regna tenes: tu caelo Cynthia regnas,
uenatrix terrena micas, capis atria Ditis,
tempora distribuens regnis et cursibus apta:
iam grates audita loquor. Iacet hostia templis
per fluctus aduecta tuis". Sic fata per aras
uirgo cruenta molam perfert. At mystica nutrix
fessa licet tremibunda gemat, tamen ipsa iacentem
tendere colla iubet uel pectora prona supinet.
Ergo peregrinus cum iam uersatur Iason,
forte oculos per tecta leuat: uidet ecce uolantem
atque salutantem puerum. Sed nauta precatur
murmure sollicito: "Numen quod mundus adorat,
si caelum, si terra tui sunt, alme, triumphi
uel quidquid natura creat, si sanguinis expers
mortis et infaustae es et sunt tamen hostia flores
matris et insertae pendent per templa coronae
sanguine uirginei tantum contenta pudoris:
eripe me his, inuicte, malis. Ego uictima seruor,
atque utinam seruer, iaceo feriendus in aris".
Audiit ignipotens (hominum nam murmura sentit)
et ridens gauisus ait: "Pirata decore,
quid metuis, quem fata manent, cum uita superstes
restat adhuc, cum regna petunt, pellis arietis
imminet et coniux dabitur Medea sacerdos?
Sed memor esto mei, ne te fortuna superbum
reddat et incipias iterum ceu nauta uenire".
Dum loquitur pinnatus Amor, iam uirgo leuabat
destricto mucrone manum. Captiuus Iason
exclamat: "Succurre Venus, succurre Cupido:
iam ferior, Medea ferit". Sic fatus. At ille
ignea sidereo componit spicula neruo,
misit harundineum per flammea cornua ferrum,
stridula tela uolant: rapiunt praecordia flammas,
corda calent oculique labant, suspiria rumpunt,
marcida funereum laxauit dextera ferrum.
Sed nutrix mirata moras: "Dic, uirgo, quid haeres?"
increpat, "ecce feri. Fibrae rapiantur et exta,
consultum det fata iecur. Medea moraris?
Occidimus: torpescit iners antistita Phoebes
permixto pallore rubens, non lumina uibrat,
non furit aut tremuli strident in murmure dentes.
Cur homicida uacas et stas rea? Sed rea non es,
si fueris homicida magis. Cur explicat artus
aut tangit cur saepe caput, quid spirat hiatus
oris et ad zonam digiti mittuntur inermes?