# Romulea 10.235-280

Dracontius, Romulea, Lines 10.235-10.280. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/romulea/10.235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/romulea/10.235

An magus est pirata iacens et sacra Dianae
murmure sollicito prohibet soluitque profanus?".
Dixerat et gladium dextrae reuocabat inerti
impia turpis anus. Rursus conclamat Iason:
"Victima sum, pereo: iugulis male mucro minatur".
Pinnatus surrisit Amor rursusque sagittas
iecit et ardentis nutantia corda fatigat.
Aestuat interea sacris repetita sacerdos
ignibus. Effatur: "Non est haec uictima digna:
non torta ceruice iacet, male palpitat, artus
erigit impatiens et saucius ante dolorem:
sanguine membra carent. Iam non erit hostia grata,
quae sicco mucrone cadet". Conuersa sacerdos
ad iuuenem: "Dic, nauta fugax, pirata nefande:
est consors matrona decens an caelibe uita
degis adhuc nullumque domi <tibi> pignus habetur?".
"Solus", ait captiuus, "ego, mihi pignora nulla
coniugis aut subolis". Dictis gauisa uirago
blanda refert: "Vis ergo meus nunc esse maritus?".
"Seruus", Iason ait, "tantum ne uita negetur
te precor et dominam fateor". Sic fatus. At illa
rumpit uincla humeri, uirgo suspendit ab aris
ut facinus purget proprium; uocat ipsa maritum
uestibus indutum Tyriis, quas sericus ambit
mollis et in medio fuluum distinxerat aurum,
blattea puniceo radiabant stamina filo.
Expauit nutrix, omnes stupuere ministri.
At puer ignipotens uictor per templa triumphat,
nudus ludit Hymen, mollis Lasciuia saltat,
blanda Libido coit, simplex Affectus inhaeret,
ludicra puniceis resonabant Oscula labris,
dant faciles plausus Concordia Gratia Lusus:
sponsus Iason erat gaudens et sponsa sacerdos
ad thalamos post templa. Duci tunc pronuba Iuno
affuit et grates Veneri facunda canebat.
Ecce triumphantes Ingratia dura iugales
consequitur, gressus consors Obliuio iungit.
Marcidus interea domitis rediebat ab Indis
Liber, anhelantes residens post proelia tigres;
quem sequitur iucunda manus saltare parata
ebria pampineis miscens uestigia thyrsis.
Sensit amoriferum Scythicam fixisse sagittis
et uolucrem puerum populatum templa Dianae:
"Illo iam gressus", dixit, "conuertite tigres:
estis opus, mea turba, deo. Properate, ministri:
pinniger Idalius minor est sine munere nostro".

---

Dracontius, Romulea. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/DRAC%7Cromu%7C001.
