Latin · Dactylic hexameter
Lines 10.467-10.509
Dracontius, Romulea 10.467-509
Not analysed yet
Res melior tempusque monet redeatur ad urbem.
Ante tamen fluuio corpus mergatur et undis".
Quod maga digrediens mox perficit et petit urbem.
Exilit interea tecturus Lucifer astra
puniceo praeuectus equo rutilusque micansque
concusso de crine iubar diffundit in orbem
flammigeri roseas praecedens solis habenas;
coeperat aula ducis strepitu resonare clientum.
Iam Phoebus scandebat equos et luce rubebat
post noctem uentura dies, iam tecta Creontis
regibus implentur, iam proxima uirgo marito
sederat et tabulas calamo sulcabat Iason:
"Conuentum pactumque", sonat signat<que> tabellas
horrida Tartareo ueniens de gurgite uirgo
Tisiphone signumque premit gauisa Megaera,
Allecto testis ceras adamante notauit;
anguibus horrendis per regia tecta flagellant.
Interea Medea nouam formare coronam
coeperat et niueis miscebat sulphura ceris,
pix et stuppa ligat, species dat quattuor artis
mascula tura cremans, sterili suffire cypresso
cura fuit cyproque ligat, quod naufraga puppis
perdiderat; cristata manus sancire iubetur:
lambere caeruleis permisit serta cerastis.
Exitiale repit mox praemia taetra uenenum,
atque aurum mentita nocens radiare corona
creditur et gemmas flores imitantur iniqui.
Dum funus Medea parat haec munera Glaucae,
processit roseis sol mundum amplexus habenis.
At maga sulphuream ponens ad busta coronam
haec ait: "O mundi facies pulcherrima, Titan,
naturam feruore tenens, elementa coartans,
ne dispersa fluant aut mundi machina mergat,
stelligeri iubar omne poli, quem sphaera polorum
sustinet et prohibet rutilam plus ire per aethram,
dum contra rapis axe rotas et colligis ignes;
ipse pias animas mittis et claudis in aeuum
orbe tuo: miserere tuae, deus optime, nepti.
Insidant haec serta comis et uirginis ora
digna corona premat: sint, inquam, regis in aula
munera nostra rogi, dent praemia tanta sepulchrum,
ignea mors rapiat sponsum cum paelice busta".
Sic effata minax Solis mox numen adorat.