# Romulea 2.88-130

Dracontius, Romulea, Lines 2.88-2.130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/romulea/2.88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/romulea/2.88

et uelut inuitos gressus pudibunda mouebat
incedens fluxoque latent sub tegmine pinnae.
Misceturque puer Nymphis sub fronte puellae
et causas perquirit Amor, cur fonte relicto
terras cauta petit; facilis cui turba fluenti
rem pandit; periurat Amor, quasi nescius esset.
Interea post bella suis Tirynthius ibat
uictor ouans, cui iunctus Hylas pulcherrimus haeret
gestans fulminei pellem cum dentibus apri;
et licet inualidus haec pondera ferre laborat,
ipse tamen gaudet, quasi iam commune triumphum
gestet et Alcides non solus fuderit aprum.
Horrent Alciden Nymphae mirantur Hylanque.
Ex quibus una tamen cunctas affata sorores
haec ait: "O faciles Penei numina Nymphae,
dicite, quando parem puero natura dedisset.
Non fuit Hippolytus talis, non pastor ab Ida,
nocturnae fulgore deae non pulcher Iason;
nec Bromius iam talis erat nec magnus Apollo.
Felix sorte sua, cui talis semper imago
seruiet et roseis recubans dabit oscula labris".
Cum nimium laudatur Hylas, se subtrahit ales
et profert arcum; permiscens mella uenenis
armat tela dolis et spargit spicula Nymphis:
pallescunt omnes, subitus rubor inficit ora,
tendunt membra simul, cunctis respirat hiatus
oris et ad crines digiti mittuntur amantum,
incipiunt fari mediaque in uoce resistunt;
tot signis uulgatur amor. Clymeneque sorores
alloquitur: "Placet almus Hylas rapiatur in undas,
ut sit noster amor. Nec erit mihi crimen amanti:
Oenone Paridem, Lycastum zelat Amazon,
pulcher amatur Adon, Furias amat ipse Cupido;
quod caelum, quod terra, fretum, quod sidera, Pluton
exercent per saecla diu, cur Nympha ueretur?"
Cum loquitur, cantabat Hylas fontemque petebat
hauriturus aquas. Vrnam licet ipse tenebat,
ut puer est uisus, faciles risere puellae
et lentum uenisse putant. Placet omnibus idem,
uix urnam summisit aquis dextramque tetendit.
Cum quo se Nymphae pariter mersere sub undas.
Expauit sic raptus Hylas pauidusque petebat
herbida quod uitreum tellus perfuderat antrum.

---

Dracontius, Romulea. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/DRAC%7Cromu%7C001.
