# Romulea 5.262-305

Dracontius, Romulea, Lines 5.262-5.305. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/romulea/5.262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/romulea/5.262

Diximus: "Hostis adest. Veniat uir fortis et adsit,
cuius inops simulacra tenet, cui crura lacertis
cinxit et ad plantas prostratus plangit egenus
belligerum ceu numen habens". Dum pronus adhaeret
diuitis optata praesentia turbida rostris
apparet. Conclamat inops : "Succurrite ciues,
ciuis adest uiolentus, atrox, mea fata requirens,
quem nihil offendi, nisi quod sum pauper honestus.
Ecce, triumphalis, metuendum, dextera, ferrum
id quod in hostiles iugulos ex urbe tulisti,
in Patria reuocare uelis? Ne uiscera matris
transadigas gladio, laceres ne membra parentis,
quae te palmiferis docuit concurrere telis.
Parce, precor, ferrata manus : ciuilia colla
ne ferias, quae mucro tuus defendit ab hoste.
Sit pudor atque nefas extinguere proelia campo
et mortes transferre foro". Lamenta minora
credimus auditu : dolor est spectare cadentem,
funera siue oculis uiuum uidisse cadauer
cum gemit et moriens tremibundos palpitat artus.
Mugitus quos ille dabit per moenia pauper,
cum uulgo spectante cadet, cum membra cruore
perfundat moribunda, solo cum mordet harenam:
anguibus implicitum credas Laoconta gementem!
Sic decet ut fortis lassos, ut diues egentes
ciues ciuis ames? Aut sic defenditur insons?
Si uocem simulacra darent, tua signa rogassent
et dolor ista daret deflendis uerba querelis:
"Dic, iuuenis diues, patriae, dic, fortis amator,
si pauper reus est, tua quid peccauit imago,
uirtutis monumenta tuae? Quid testis honorum
temnitur et patriae foedantur moenia nostrae?".
Haec simulacrorum uox est. Patriaeque gementis
audi uerba tuae : "Merito te laeta creaui,
infantem gremio tenui, simul ubera paruo
urbs mater tremibunda dedi, cunabula praestans,
quem praetextatum iaculis proludere iussi:
impubes iam fortis eras, inuictus adultus
et iuuenis uictor. Sed ne fraudatus abires
fortunae quocunque bono, largitur honores,
diuitias confert, tribuit per bella triumphos.
Et pro tot meritis instas orbare parentem
pignore percusso, cui nil fortuna bonorum
contulit iniusto censens moderamine fatum?

---

Dracontius, Romulea. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/DRAC%7Cromu%7C001.
