# Romulea 5.44-86

Dracontius, Romulea, Lines 5.44-5.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/romulea/5.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/romulea/5.44

Nullus ab insidiis locus est qui fraude uacabit.
Adde quod iratus uictor cum lege minatur
et lator legis ciuilia iura repellit,
ut legem premat ipse suam, quam sanxerat ante.
Dum uictor post bella redit, cum testis imago
formatur uirtutis, honos et gloria campi,
laetantur humiles, gaudebat turba reorum
et ueniam meruisse putant. Quis ciuis asylum
credat in arce micans insontibus esse periclum?
Pauper adest miserandus, inops, sed ciuis honestus,
semper egens, humilis, dignus quem diues amaret,
cuius in obsequio famulari posset alumnus,
torua superborum sineret si turba clientum.
Qui dignum seruire putans indignus habetur
uel fastiditur supplex. Inimicus et hostis
diuitis arguitur pauper, qui uota clientis
ausus habere miser; nec <haec> tamen ipse meretur,
sed probus horretur. Domibus magis ille potentum
liber amicus erit, quisquis uult esse satelles:
quo praesente nefas committitur atque siletur,
aut scelus hoc si forte sonet, tamen ille negabit
sponte petens tormenta, cruces, per membra, per artus
carnifices flammas proprio satiare cruore,
tortoris laudare manum; pro diuite poenas
si patitur, si uincla gerens ergastula portet,
se reputet cruciasse alios ut crimina celet.
<Vt> talis diues qualis mendicus amari
possit et infelix, ad crimina conscius esto.
Vt teneant fauces obsessas nocte latrones
aut pelagi rabidos fluctus pirata uagetur
nec timeat ualidas sub tempestate procellas,
praeda iubet. Petulans ut luxurietur adulter
et tractet de clade uiri, de morte mariti
(ultima cena datur, quam praestat adultera coniux
pocula mortifero corrumpens blanda ueneno:
cum gaudet conuiua, perit), spes crimina ducit
ad facinus, cum lucra petunt. Impune libido
dum peccare cupit, uindex subducitur <aequi>
quem perimit sub fraude reus. Cuicunque furori
est operae pretium, sperant sua praemia culpae.
Conicitur "cuicunque bono" quod Cassius inquit.
Crimina temptentur, fortisque in paupere diues
quid timet aut optet, uos saltim aduertite, ciues.

---

Dracontius, Romulea. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/DRAC%7Cromu%7C001.
