Latin
Lines 7.1-7.47
Dracontius, Romulea 7.1-47
Not analysed yet
Carminis Idalii cuperem nunc ebrius esse
nobilium thalamis, Fabiani sanguinis index.
Quod mihi si felix hodie fortuna dedisset,
non inhonorus eram, sed laude redemptus abirem
uel recreatus agens, sed non tamen ipse renatus,
emerito referens generosas auspice laudes,
et Vitulae canerem taedas per uota Ioannis.
Laurea serta comis religans et tempora myrto
prodere gestirem haec quae nunc per uota geruntur.
Cantarem quia Cypris adest, bona mater Amorum,
agmine mollifluo ducens sua pompa choreas,
impubes lasciuus atrox uiolentus amoenus
lis pacis tacitusque loquax fur garrulus audax,
nudus et armatus, ferus et pius, improbus insons,
et quod amoriferum secum huc duxisse uolucrem.
Vulgarem quia tela gerit, quibus auctor Achillis
arserit Aeacides nymphae radiatus amore;
spicula dixissem, quibus arsit Apollo disertus,
cum peteret Daphnen, Liber quibus arserat Indus,
candida Dictaeae cum cerneret ora puellae,
uel quibus ipse furor, Mars, est accensus amare,
Vesticolae niueos peteret cum uirginis artus,
ut daret aeternum Romana in saecla Quirinum
et post fata deos faceret super astra senatus.
Sed quia captiuo fas non est dicere carmen
nec reticere licet festiuo in tempore uati,
ista canant pueri, quia carmine uera loquentur;
plausibus insultent et tympana rauca puellae
percutiant palmis, digitis sub harundine uentos
dispensent hinc inde melos perflante labello
et quatiant dulces Museo pectine chordas,
et uocis textura sonet neruique loquaces.
Bybliades Satyris iungant Nymphisque hymenaeos
et Dryades passim coeant per prata Napaeis,
Oreadas Faunis iungant et Naidas Amnes
et Bacchis copuletur Amor per castra Dionae;
saltet et imparibus calamis Pan corniger intrans,
ebrius interea nutet Silenus asello.
Oscula nectantur calamis imbuta rosatis
et neruo cantante sonet noua murmura lingua:
morsibus alternis suspenso dente fruantur.
Gratia uernantes annectat pulchra colores;
casta Pudicitia stricto placitura marito
floribus ex uariis texat per prata coronas,
lilia mixta rosis socians uiolasque hyacinthis
purpuret et niteat gemmae pallente rubore
Sardoasque iuget rosulis Sitifensibus herbas.