# Romulea 7.96-139

Dracontius, Romulea, Lines 7.96-7.139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/romulea/7.96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/romulea/7.96

aut auis insidiis curuato uimine clausa,
quae cantu mulcere solet sub uoce canora
arboreum per cuncta nemus durosque labores
agricolum, silet intus habens captiua dolorem
libertatis amans auras nemorumque cacumen
et tacet omne melos retinens sub uoce silenti;
altera si resonet modulatis cantibus ales,
ingenuos dat capta sonos quasi libera, uernans
ut credatur auis ramo cecinisse uirenti,
illa tamen querulas miscet male garrula uoces;
sic ego captiuus, tot festis plausibus actus
carmina pauca feram delectis ipse duobus
ex genere amborum, qui me modulante canentur:
pontifices sacri Statulenius Optauianus
moribus innocuis, sancta pietate modesti,
religione pii, castis altaribus apti,
quorum cana fides per sacra Palatia pollens
floruit (unus erat Latialis mysticus aulae,
alter apud Danaos sacrata mente dicatus);
quorum sanguis adest, quos omina fausta iuuabunt:
ex hac progenie iunctis et gente togata
coniugio tali speremus numina nasci!
Nam mihi quod teneor non <est> dolor alter acerbus
quam quod apud tales obliuio longa moratur
nominis inclusi. Sed si me claustra fatigant
temporis immodici, nec uos impune tacetis:
<poena> est non leuior uobis quatiente pudore,
quod licet exiguum tamen inter iura poetam
temnitis immemores, facunda mente periti.
Quid prodest seruasse hominem per tanta pericla
et clausum liquisse diu sub clade salutis?
Non male peccaui, nec rex iratus inique est,
sed mala mens hominis, quae detulit ore maligno
et male suggessit tunc et mea facta grauauit.
Poscere quem ueniam decuit, male suscitat iras
et dominum regemque pium saeuire coegit.
Nam Deus omnipotens compunget corda regentis,
quando iubet pietate sua ueniamque relaxat.
At cum liber ero domino ignoscente reductus,
dum tacet os uestrum nec nos sermone iuuatis,
nomina uestra, reor, praeconia nulla manebunt.
Sed ne maesta canens concludat carmen amoris,
post haec uota parens quid sit factura Dione,
murmuret os tacitum, Carales cum coeperit iri.

---

Dracontius, Romulea. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/DRAC%7Cromu%7C001.
