Latin
Lines 8.183-8.229
Dracontius, Romulea 8.183-229
Not analysed yet
Dum canit infelix gemitus Cassandra futuros,
uisus adest cunctis Phrygibus Thymbraeus Apollo,
qui mercede carens conclusit Pergama muro
et genus ingratum poenas persoluat auari
exoptat: stupuere Phryges, tacet ipse sacerdos.
Effatur: "Quid uirgo canit? Cur inuidus alter
exclamat? Helenus deterret Pergama uerbis?
Pellere pastorem patriis de sedibus unquam
fata uetant, quae magna parant. Stant iussa deorum:
magnanimum Aeacidem solus prosternet Achillem.
Troianos regnare placet, qua solis habenae
ostendunt tolluntque diem, qua uertitur axis
frigidus et zona flammatur sole corusco.
Troianis dabitur totus possessio mundus,
tempore nec paruo Troum regnabit origo.
Fata manent, conscripta semel sunt uerba Tonantis,
'imperium sine fine' dabit. Cohibete furorem.
Mortali diuum periet quo iudice iudex?
Nec hoc fata sinunt. Pudor est uoluisse nocere
et non posse tamen. Pigeat, iam nemo minetur
quem Clotho, quem Lachesis, quem uindicat Atropos ingens.
Scindite pellitas niueo de pectore uestes,
murice Serrano rutilans hunc purpura uelet.
Nec pudeat, quod pauit oues: ego pastor Apollo
ipse fui domibusque canens pecus omne coegi,
cum procul a uilla fumantia tecta uiderem;
Alcestam sub nocte pauens deus ubera pressi,
Admetus intrantes haedos numerabat et agnos".
Dixerat, et Phoebum Priamus summissus adorat
et grates securus agit, tacet optimus Hector.
Iam regno non impar erat, sed sceptra tiaram
imperium trabeas iam post caeleste tribunal
totum uile putat, solam cupit addere famam
maiorum titulis, uiuaces quaerere laudes,
ut celet quod pastor erat. Vix uiderat aulam
regis, et Iliacas quaerit per litora puppes;
Aegaeum sulcare fretum iam mente parabat.
Sic pater alloquitur iuuenem sermone uerendo:
"Nate, redux pietatis amor, bonus arbiter Idae,
dic, ubi uis armare rates, ubi carbasa tendis?
Nusquam bella paro, regnum sub pace guberno.
Sed si torpor iners pudor est et turpe uacare
credis, Alexander, certe legatus adesto
et Telamona ducem conuentum exposce sororem
Hesionem mox, nate, meam: captiua tenetur
me regnante soror. Dum Dorica regna peragras,
dat Venus uxorem, faciet te Iuno maritum".