Latin
Lines 8.590-8.637
Dracontius, Romulea 8.590-637
Not analysed yet
Antenor Priamo pelagi narrare labores
iam fletu manante genis et mille pericla
coeperat; ignarus quid de pastore procella
fecerit aut iuuenis classem si merserit unda
nescius ore refert; hoc tantum nosse fatetur,
quod pelagi rabies subuerso gurgite ponti
sparserit Iliacas in tempestate carinas.
His dictis gemit aula ducis sub luctibus atris:
moenia iustitio foedant et plangitur urbe,
sexus uterque gemit, non pro uirtutis honore
aut quod talis erat qui posset bella subire
aut ingesta pati uel summis uiribus hostem
frangere et ensiferas acie iugulare cohortes
(quamuis Alexander si uiribus Herculis esset
aemulus aut certe Meleagrum aut Thesea fortes
aequaret uirtute potens, tamen Hectore magno
sospite nemo Parin lugeret corde dolenti),
sed regis quia natus erat, fit planctus in urbe.
Nam quicunque memor Heleni mox dicta tenebat,
laetatur gaudens et tantum uoce dolebat.
Tunc pater absenti tumulum formabat inanem,
ut iacuisse putes praesenti morte cadauer.
Dum parat inferias genitor mactare sepulchro,
non ubi corpus erat, uel nil satiare cruore,
per freta conspiciunt notam de litore classem.
Prima ratis iuuenis regali praedita signo
apparet, quam serta ligant; ornata rosetis
candida pepla uolant et carbasa sericus ornat,
et Veneris celsa spectatur ab arbore myrtus,
quam sponsus defixit ouans. Occurrit ad undas
Hecuba cum Priamo populi comitante caterua,
suscipiunt sponsam, dat cunctis oscula pastor
ad patrem Priamum gradiens matremque salutans;
dulcia colla tenent et uultibus oscula figunt.
Non inuitus adest, nec gaudet fortior Hector,
quem Troilus sequitur non inuitus tamen aeger,
non membris sed mente grauis; praesagia sensus
concutiunt animosque uiri: Mors ore cruento
inter Troianos discurrit saeua caterua,
heu quantos raptura uiros, quae fata datura
aut quantas per bella nurus uiduare parata!
Troile, sectatur uestigia uestra Polites.
Sic solet umbra sequax hominem larualis imago
muta sequi nec membra mouet, nisi mouerit ille
quem sequitur; si cesset homo, cessabit imago
uel quodcunque mouens si sederit, illa sedebit
motibus et falsis ueras imitata figuras,
nil faciens quasi cuncta facit: sic quoque Polites.