Latin
FABULARUM LIBER PRIMUS, XXXIII
Đuro Ferić Gvozdenica, Fabulae 1.34
Unproofread scanNot analysed yet
Illyr. Ollie malahna nevjesta, olli velika, hochjese (*)Svatovi. Seu sponsa tenuis, seu dives, comitatum habere debet. Pauper nutpias celebrans. Damon Corisca ducta in uxorem sibi, Dum vult eandem (res licet contractior Utrique) patrios ad penates per vias Magno apparatu publicas traducere, Patrioque secum more comitantum jubet Ferri catervam, plurimorum libere Carpebat hominem garrula obtrectatio, Illo absque sumptu quod frugalem conjuges Privatim poterant apparare coenulam: Spectare sponsos quippe solum ad divites Pompam inquiebant nuptialem, caeteris Male convenire: dicta forte ut talia Prudens inaudit Mopsus, et rerum bene Edoctus usu, quid agitis nugas, ait? Hi, quos ob istos carpitis sumptus modo, Vivendo deinde parcius, quae in nuptias Profusa reparent; caeteroquin, credite, Ille comitatus quamlibet sponsam decet, Seu census illi dives est, seu exilior. Jus esto cuivis insanire in tempore. (*)Quodcumque hujus vocis etymon sit, certum est nihil apud nos per eam significari, quam festivum sponsae comitatum, quae laetis acclamationibus, et magno strepitu ad domum patris, sponsive deducitur.