Latin
FABULARUM LIBER SECUNDUS, I
Đuro Ferić Gvozdenica, Fabulae 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Illyr. Cjemse koſa dicila, tjemse Ovza sramila. Quibus capra gloriabatur, eorum pudebat ovem. Caper, et Ovis. Ut fonte liquido depulit sitim Caper, In speculo aquarum formam explorabat suam. Proceritate delectatus cornuum, Barbaeque longo vellere, arrogantius Ovem, ex eodem quae bibebat rivulo, Illis carentem despicari coeperat. Ovis contentam propriis se dicere Bonis, nec ejus invidere cornua, Quae densos inter implicata cespites Tardent euntem; barbam vero inutilem, Cui se transversae frondium festuculae Foede immiscerent, stirpiumque fragmina. Caper gracilium mox celeritatem pedum Laudare, quodque plena salebrarum loca Levi perfacile transiliret corpore. Ovis quod agili minus uteretur pede Suo adscribebat commodo, pendentibus Haud ausa scopulis fidere imprudentius, Pessum unde ruerent non semel audaces capri. Ut se repulsum veritatis viribus Agnovit hircus, gloriari et altera Sic dote coepit: naribus, age, percipe, Odore quali fragret hoc coprus mihi. Lanigera reddit: iste qui e membris odor Tuis emanat, suavis adsueto tibi Poterit videri; teter at adeo est mihi, Ut jamjam ab illo me necari sentiam. In hac expressam te videto fabula, Lasciva mulier, quae superba ditibus Donis amatorum ambulas, queis foemina Casta exornari quaevis erubesceret.