Latin
FABULARUM LIBER SECUNDUS, XXXIII
Đuro Ferić Gvozdenica, Fabulae 2.34
Unproofread scanNot analysed yet
Illyr. Iſkubi komaru noghu, zrjeva-musu nadvoru. Culici pedem erue, eviscerasti. Culex, et Puer. Puerum in virenti secubantem gramine Culex acutis impetebat morsibus: Blando ille somni defraudatus munere Manu attentabat explicata elidere. At promptiore se fuga eripiens culex 5 Vitabat icuts, mox redibat impudens. Tantillo ab hoste se puer vinci dolens Ira aestuabat; forte cum in nares tamen Incautiorem detulisset impetus, Geminis prehendit dextere unguiculis puer, 10 Captoque coepit dicere: quod aculeo Tristi immerentem me petisti saepius, Unum tibi adimo sanguinee pedem Culex, Quamquam et necandi sit potestas; pars ubi Tantilla nocui distrahetur corporis, 15 Abito liber. Haec ut audivit Culex, Res parva certe est pes, ait; vulso at pede Mihi ipsa pariter viscera evelles, puer. Minimum ab acervo pauperis qui ademerit, Huic omne vitae praesidium adimet quoque. 20