Latin
FABULARUM LIBER SECUNDUS, VIII
Đuro Ferić Gvozdenica, Fabulae 2.9.1
Unproofread scanNot analysed yet
Illyr. Jagne ponisceno i dvjechje majke possisat. Lac suget mitis geminis a matribus agnus. Agni duo, et Mater. Permulta mites adsequuntur commoda. Enixa foetus cum gemellos debilis Fuisset Agna, se duobus impotem Enutriendis lacte cognovit suo. Dissimilis inerat indoles; mitissimus Hic quippe moribus, alter impudentior, Lactabat ambos sedula; at neuter satis Cum lactis inde sugeret, nutricibus Hos uti et aliis, ut bene sit, oportuit. Miti invenire perfacilis labor fuit: Frustra requirit alter; hinc moestissimus Hoc, quod sibi tum accidebat, infortunio Matrem rogabat: quaeso, cur accedere Ad fratris agnas prohibeor altrices mei, Qui pariter utero, ut ille, prodii e tuo? Huic illa: fugiunt te, quod es petulcior; Lactatur ille, mitis est quod ingenii: Fratrem ergo ut aeques lenitate enitere, Et lactis aderit copia. Haec ut audiit, Lasciviorem posuit Agnus indolem, Sinuque nulla tum agna rejecit suo.