# Fabulae 3.17.1

Đuro Ferić Gvozdenica, Fabulae, FABULARUM LIBER TERTIUS, XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/duro-feric-gvozdenica/fabulae/3.17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/duro-feric-gvozdenica/fabulae/3.17.1

Illyr. Jedna repa u sve ljeto, i ta zaervgliva. Rapa unica integro in anno, eaque verminosa. Rapa unica. Aestate media seminarat rusticus Rapas, ut essent per hyemem cibus sibi: Jamque eruendi tempus idoneum ratus Adivit hortum; nulla sed cum germina Foris videret, ab locustis credidit Fuisse adesa, vermibusque; caetera Sana arbitratus, pingue quae celat solum. Glebam revellit sarculo, sed primitus Nihil repertum; parte mox in altera, Rursusque in alia defodit, vestigia At nulla prorsus uspiam: hinc cum semini, Rapacibusque multa volucribus mala Dixisset, unam forte quae virentia Folia exerebat conspicatus, illico Ut vesceretur, mundiorem fecerat. Quae secta ut, intus qualis est, apparuit, Ridendo dixit; unica mihi in integro Rapa anno, et illa verminosa prodiit. Hoc factum ad illos pertinere dixerim, Queis tenue forte siquod obveniat bonum, Ab aliqua et illud parte corruptum est quoque.

---

Đuro Ferić Gvozdenica, Fabulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/feric-d-fab.xml.
