Latin
Section 1
Dynamus Patricius, Vita Sancti Maximi 1
Unproofread scanNot analysed yet
Domino beatissimo Patri, Urbico papae, Dinamius Patricius salutem. Cum apostolicae Pater fidei ardore succensus, universa do virtutibus sancti Maximi, quae fidelis relatio gestorum manifestat, sollicita indagatione perquiris, imperitiam meam pulsare non desinis; paternis etiam monitis praedicandi auctoritate confirmans, quod non parum ipsius delicti noxa reus efficiar, nisi omnia in Vita ejus, quam me ante aliquot annos rurali sermone conscripsisse constitit, studeam addere quaecunque vos de illius mirabilibus protinus manifestum est invenisse, unde ego gemino pudore confundor, cui nec loquendi facultas conceditur, nec silendi securitas indulgetur. Si loquar, sensum monstrat detecta rusticitas imperitum. Nam si licuisset, vel de succincta poteram dictione placere, cui non possunt dogmatis augmenta succurrere. Inter utramque ergo constitutus angustiam, praeceptis vestris parere disposui, placiturus obedientia, non doctrina. Vetera vos igitur chartarum indicasti revolvisse volumina, in quae quid ex ejus operibus beatissimi Fausti antistitis praedecessoris vestra solertia devota collegerat, unde pauca sensu potius, quam obtutu, vix discernere potuistis. Nam plurima aemulae vetustatis edacitas consumpserat, quae latebant. Quod nisi scriptorum meorum serie aeternae memoriae traderentur pauca de pluribus, satis esse impium censuistis. Unde me ex parte votis vestris satisfecisse censeo, quod in longam ducta propaginem lectio multiplicata subsequitur. Quae quoties audientibus fecerit dudum lecta fastidium, ad vestrum poterit pertinere delicium: si mercedis praemium contulerit, nihil exinde ad me similiter pertinebit, qui compulsus vestris imperiis, prolixiora conscripsi, quam volui, et refugium brevitatis omisi. Me ergo, quem silente peplo prudentissime pastor exspolias, et tegmine taciturnitatis enudas, supplico ut eum universo populo diffuso munias intercessionis praesidio. Quoties lectionis redigitur longitudo, nec dictio impolita displiceat, quam tenor relationis sanctae commendat. Nam dubium non est, quod quantum integra devotione cordis, ipsius sancti antistitis gesta praefers, tantum opera mediteris, ut ejus integra aviditate mentis coneris sequi vestigia, cujus actionum diligis ornamenta: dummodo divino beneficio, et ipsius patrocinio tibi concedatur temporalis vitae prolixa tranquillitas, et sancti operis expetita facultas, domine vere sancte, et beatissime papa.