# Vita Sancti Maximi 1.1

Dynamus Patricius, Vita Sancti Maximi, Incipit Vita. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.1

Beatissimi Maximi Rhegiensis urbis antistitis hodie dies sanctae solemnitatis colitur, qui quotannis redivivis temporum cuniculis renovatur: cujus nos res gestas pondere pia animi devotio admonet, et prisca consuetudo compellit. Nisi enim ea quae perspicua et minime dubia aliorum ratione comperta sunt, litterarum monumentis consignentur, quae antiquitus gesta sunt plerumque a novis auctoribus varie referuntur. Nam ut mysticae actionis ejus insignia nihil habeant ambiguum, nihilque ex iis vulgaris affectio fabulosum efficiat, aut de vanitate suspectum, quae ab illo facta sunt et comprobata, veridico sermone narranda sunt. Ex quibus ipsis tamen, ne auditori nimia prolixitas afferret fastidium, permulta reticuimus, annotavimus pauca.

---

Dynamus Patricius, Vita Sancti Maximi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1321/tmp1321/tmp1321.tmp1321.opp-lat1.xml.
