# Vita Sancti Maximi 1.3

Dynamus Patricius, Vita Sancti Maximi, Incipit Vita. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.3

Porro etiam omnem facultatum suarum copiam deserens, Lirinense monasterium petiit, ubi se…piternas divitias justus inveniret: evangelica secutus praecepta, sciens se perfectum fieri non posse, nisi venderet omnia sua, et a cunctis opibus alienum se faceret. In ea autem congregatione cum omnes perfecta charitate diligeret, ipse itidem ab omnibus amabatur. Tantus vero in eo fervor exstitit, ut antequam monasticam vivendi regulam complexus esset vel mystica instituta, jam conversatione praecipuus videretur, ac deinde sancto Honorato decessori suo, summis virtutibus ornatissimo, qui illic abbas fuerat, et honore succederet, et meritis aequaretur. Qua in functione cum gregem commissum pastorali solertia custodiret, et singulis noctibus, aliis somno occupatis, monasterium lustraret, praeter morem accidit ut monachus quidam adhuc puer, motus quadam curiositate vel sollicitudine, eum sequeretur. Ecce autem beatissimi viri conspectui diabolus insidiator forma ingenii atque terribili sese offert. Sed cum illum spiritualibus indutum armis terrere non posset, nec opinantem monachum tanto affecit terrore, ut trepido gradu ad cellam illico revertentem ardentissima febris mox corripuerit.

---

Dynamus Patricius, Vita Sancti Maximi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1321/tmp1321/tmp1321.tmp1321.opp-lat1.xml.
