# Vita Sancti Maximi 1.4

Dynamus Patricius, Vita Sancti Maximi, Incipit Vita. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.4

Rursus pertinax ille impostor, sperans se sanctum virum vel aliqua ratione perturbaturum, ignei draconis specie se illi ostendit. Sed confestim crucis signo territus, evanuit. Jam enim invictus athleta hostem saepius superatum minime formidabat. Postquam autem totius insulae Lirinensis peragravit ambitum, ocius accessit ad lectulum agrotantis monachi, quem diximus in febrem incidisse: clamque apud illum intra arcana pectoris sui preces Deo fundens, id effecit, ut mox restitutus sit incolumitati pristinae, et praeda sua frustratus sit hostis elusus. Itaque obtinuit gemina virtus invictam victoriam, quando et vires aegroto reddidit, et adversarium imperavit: deplorante inimico jacturam quam fecerat, laetante monacho salute quam recuperavit.

---

Dynamus Patricius, Vita Sancti Maximi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1321/tmp1321/tmp1321.tmp1321.opp-lat1.xml.
