# Vita Sancti Maximi 1.7

Dynamus Patricius, Vita Sancti Maximi, Incipit Vita. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.7

Neque illud ob confirmandos Rhegiensium animos omittendum putavimus, quod eum beatissimus antistes ad basilicam ab ipso constructam sacras reliquias summo cum honore psallendo adduceret, ubi ad urbis portam ventum est, ab improviso versus ille ordine occurrit: Haec porta Domini, justi intrabunt in eam. Unde procul dubio colligi potest, ejus precibus urbem illam adeo esse munitam, ut sicut hactenus, Christo propitio nullos hostium incursus longo temporum intervallo pertulit, ita deinceps quoque Deo favente minime perpessura sit. Facile enim eximius ille pastor, quem vivere testantur facta ejus, post decessum suum apud Deum obtinere potuit, ut urbs illa in qua ipse fuisset antistes, praeclaris meritis suis perpetuis temporibus munita sit virtute corporis sui in templo sacratissimo, quod condidit, coruscante multis beneficiis, quae illic omnibus praestantur.

---

Dynamus Patricius, Vita Sancti Maximi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1321/tmp1321/tmp1321.tmp1321.opp-lat1.xml.
