Latin
Incipit Vita
Dynamus Patricius, Vita Sancti Maximi 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
Cum aliquando in eadem basilica vir sanctus instantia pastorali vigilias celebraret, Ansani Diaconi Rhegiensis nepos, id est fratris ejus filius, quem parvulum parentes e vita abeuntes reliquerant, et ipse nutriendum susceperat, magisque quam si suos esset filius, diligebat, cum in muro orbis illius cum pueris luderet, e muro prolapsus, cervicibus fractis, exspiravit. Ejus rei nuntio valde consternatus Ansanus, accurrit celeriter, raptumque pueri cadaver operuit vestimentis, et ad beatum Antistitem clam deportavit, interim secum tractans, quemadmodum illum publice ad pedes ejus deponeret, et ut vitam ei restitueret, supplex obsecraret. Sed quia noverat probatissimum Christi militem omnino fugere jactantiam, maluit eum perferre ad cubiculum ejus, et in lectulo ejus repositum operimentis illius tegere, prorsus confidens, quod excitare eum posset precibus suis medicus spiritualis, quippe qui aegris consuevisset afferre salutem. Inde vero non sine multo quidem animi moerore, sed tamen fiducia plenus; episcopum adiit in templo vigilantem et stantem in loco suo. Eo viso, clementissimus praesul, ut ea quae gesta fuerant explicaret, silentium psallentibus indixit: precibusque solita devotione completis, diaconum illum Ansanum propter ea quae fecerat acriter objurgavit. Sed ille non solum terroribus abigi non potuit, sed magis etiam animo compunctus, ad pedes ejus se stravit, exclamavitque se illos minime laxaturum, nisi mortuum excitaret, dicens eum id posse facillime, quandoquidem nullo indicante jam cognovisset, quae de puero facta essent. Hac ille importunitate compulsus, et ratione constrictus, cum Ansano voluit ad lectulum suum secreto se conferre: sed populi frequentiam vitare non potuit, volentis tantae rei miraculo interesse. Postquam igitur venit ad exanime pueri corpusculum, divinam coepit toto corpore implorate opem, apprehensaque cum multa fiducia pueri manu, pristinae eum saluti restituit. Exclamavit autem populus universus: Gloria tibi Deus; nec quisquam eorum inde removeri Se passus est, nisi videret moventem se puerum, et loquentem audiret. Ex quo populi tumultu vix opera clericorum suorum ad vigilias reduci potuit. In hoc miraculo et magna diaconi fides, et illustris episcopi virtus enituit.